Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dum affectibus quam illae ipsae quae contenderunt infectae, sicut in privatis certaminibus solet accidere, ut spectatores omnes confestim se nutu quodam naturae alterutri parti ad favorem et benevolentiam applicent et cohaereant. Exemplis est parcendum, ne discordiam, quam perditam atque extinctam cupimus, magis irritemus. Nec posterorum iudicium erit sincerius, nam hae affectiones et partes, filiis cum hereditate a parentibus tamquam per manus traduntur. Qui medii sunt et ceu neutrarum partium apud eos victum esse invitum, est ignominiae, victorem esse, crudelitati. Ita enim sumus a natura facti et compositi ut inferiorem partim misereamur, partim despiciamus, prout est nostrum ingenium et ingenii mores, superiori infensi etiam quem admiramur.

Sed fac aliquos apud populum illum nasciturum rectius de tuis rebus gestis locuturos. Id vero tum continget tibi cum iam ad te non magis quam ad statuam aliquam tuam pertinebit; maioribus eris vel gaudiis vel maeroribus implicatus quam ut ullus ad te istarum vocum sensus vel cura pertingat.