Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

victoriam momentum attulit? Cur tu unus princeps tibi uni adscribis ac usurpas quod est tam multorum?

Non iniuria Clytus ille, quem Alexander occidit in extrema illa cena, Graecorum morem ac patrium institutum damnavit, qui in trophaeis non militum nomina, sed unius ducis adscriberent. Fortassis tolerabilius hoc fuerit quam omnia attribui ei qui per legatos sedens inter omne voluptatum genus, procul non a iactu modo, ut aiunt, sed ab auditione ipsius belli, hostium acies dicitur toto campo constravisse, cum caesi et sepulti et putrefacti sint priusquam nuntius ad eum magnis quidem itineribus perferatur, nonnunquam re in vetustatem iam et propemodum oblivionem ubi contigerit adducta.

Quid cum fortissimas legiones non militum hastae et lacerti sed vel res muta straverit vel casus aliquis domuerit, si ingens aliqua bombarda multos in proelio mortales discerpserit, ut inde victoria paretur, cuius est ea laus? Cuius gloria et decus militare? An bombardae, ut illi trophaeum statuatur, non duci? Anne eius qui incenderit, quod puer potest