contemplamur, in qua et domus sunt certae ac constitutae, et rex gentis quem illae non minus observant quam, ut inquit Vergilius,
Aegyptus, et ingens
Et Lydia, vel populi Parthorum, aut Medus Hydaspes.
Sed eam, si quis diligentius attendat, comperiet consensum potius quendam esse et conspirationem ad instituti operis diligentiam quam societatem aut amicitiam. Argumento est quod foras egressae et extra opus positae, civitatis ac foederis inter se iam non meminerunt, nec cives ac contubernales, nec peregrinas atque advenas dignoscunt.
Hominem vero sanctum animal si quis explicet penitus, inveniet ad religionem adversus Deum et societatem cum hominibus non modo natum esse, sed factum, appositum, instructum. Data est illi divino munere ingenii vis excelsa, erecta, qua per elementa omnia in caelos sublatus, illos omnes percurrat ordinemque et naturam universitatis huius. Nec eis contentus, ad auctorem omnium parentem suum penetret divinitatisque illius sit capax. Quod profecto tantum donum supervacaneum esse videretur nisi ad religio-