furentem aspicit, unde colligit pravissimi cordis multa argumenta, levitatis, imbecillitatis, imprudentiae? Si imprudens in inimicitias devenit, indicium est temeritatis; sin ultro eas appetiit, acerbae ac immitis naturae. Diffugiunt amici, exhorrent atque abominantur proximi tantam pectoris illius saevitiam, et non secus devitant quam acutissimas spinas aut animal veneno armatum; cuius non est tam pestis praesentanea quam hominis rixosi et ad discordiam proclivis. Adde foeditatem oris et confusionem verborum, ut nescias, inquit Seneca, detestabile magis id sit vitium an deforme. Idem ad alios est puerile, ad alios saevum et formidabile. Nam quibus noceri potest, ii terrentur et periculo quoad valent se subducunt; quibus non potest, ii non aliter irati motus et feroces minas rident quam ferae in cavea tumultuantis, aut tragoedi grandia loquentis sub persona Herculis vel Aiacis, nam quid est contemptibilius quam ferox et elatus animus sine viribus?
Equidem nihil magis miror quam esse doctum aut prudentem ullum virum cui haec sunt cognita, qui non a se