culi. Nullus erat in gymnasio tam ambitiosus iuvenis aut captator aurae popularis, qui non se uni Herculim aluisset approbari, quam universo quamlibet numeroso consessui. Quod si in quo nos exercemus tantum illius tribuimus oculis qui plurimum in ea arte valet, ut orator Ciceronis aut Demosthenis, Apellis pictor, medicus Galeni, quid nos sentire de spectatore nostro Deo fas est?
Quam omnia quaecumque vel dicimus, vel facimus, vel etiam cogitamus, quandoquidem sancta illa et omnipotens maiestas rebus est omnibus praesens, ad illius voluntatem atque approbationem ita sunt accurate dirigenda, ut collimemus! Illinc ergo honor Christiani hominis, non ex stultis, incertis, caducis hominis unius aut alterius sermunculis. Hanc ipsam virtutem postea honor consequetur, etiam minime abs te quaesitus, immo vel reiectus interdum ac repulsus. Est enim honor virtutis umbra, itaque sapienter Socrates suos admonebat compendiariam esse ad laudem et summum decus viam per virtutem, si talis quisque