Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/221

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

qui nihil damni accepimus, tamen nocuisse execremur!

Virtus nemini umquam nocuit, prodest etiam sublata ex oculis, et occultis actionibus sepulcro est superstes ad iuvandum. Utrum vero Alexander Macedo maiorem nactus est gloriam, aut in animos legentium libentius admittitur Darium, Porum, et totam Asiam vincens, an cum clementissime se atque humanissime ad versus matrem, uxorem, et liberos Darii gerit, qua mansuetudine animi id consecutus est ut vetula Sysigambis, post filium, et nurum, et tantas amissas opes, durare sustinuerit in vita, non sustinuerit post Alexandrum? Quin etiam nunc ob eam ipsam causam bonorum principum numero non prorsus eximitur, inter quos non magis reponitur ob victorias, quam Lysander, vel Hannibal, vel Severus.

Etiam in privatis hominibus, et in tenuitate rerum, ex vitae constantia ac perpetuo quodam tenore, intelligitur non pacem illam ex ignavia esse aut segnitie animi profectam, sed ex vitae instituto atque animi altitudine. Et fama haec virtutis, ut splendor tamquam ex quodam ortus sole, non se