apertis naribus, qualem etiam sus obesissimus fastidiret, et eo loci ubi etiam si delicatissimas habeas epulas, salubres esse corpori non queant, in caeno, inter saniem et tabum, inter cadavera.
Carolo, Burgundiae duci, nocte qua ad montem Hericum vicit, trepido adhuc, nec satis victoriae suae fidenti, mensa est humi apposita, et tria aut quattuor cadavera subducta ex eo loci, ut esset ubi princeps sederet victor. Tum unus aut alter fascis allatus straminis. Ibi fessus e labore proelii, et saucius et parum securus, sumsit eam cenam qualem coniicere quisque potest illo et loco et tempore et rerum motu potuisse apparari. Saepenumero non cibo vescimur, sed quacumque materia in ventrem ingesta. Ut cum Caesar ad Dyrrhachium obsideret Gn. Pompeium, inopia commeatuum, Caesariani milites quidquid terrae affixum invenerunt pro alimento sunt usi. In exercitu M. Antonii triumviri, quem contra Parthos ductabat, absumto quod habebant frumento et hordeaceis panibus argento repensis, tam foeda fames exercitum invasit ut quidquid in