ita nec tutos nos esse arbitramur a rebus coniunctissimis, quaeque vel idem sint nobiscum, liberis, et uxore, videlicet non ignari quot mariti sint ab uxoribus, quot parentes a filiis proditi et venditi, quodque magis mirandum sit, filii a parentibus, dum vel irae ac discordiae suae serviunt, vel manus suas alienae discordiae accommodant.
Nulla est in animo umquam pax, aut quies, sed curae irrequietae et anxia sollicitudo; omnia semper tumultu plena et panicis terroribus. Nam sicut per nebulam intuentibus omnia videntur esse maiora quam re vera sint, ita per iram, aut metum, et discordiam iudicantes, omnia graviora esse et atrociora censent: verba, facta, gestus.Omnia in peius interpretantur, stimulata mente odii ac simultatum oestro. Itaque voces et sonitus omnes anxii et suspensi captant. Ostii strepitum, felis vocem, soricis stridorem, impetum esse irruentis inimici suspicantur, arborum umbras, armatos hostes, et fugiunt non inimicos, sed suam ipsorum mentem haec sibi contingentem ex terrore.