litaris fortitudinis iam pertinent. Episcopus ille in Hispania, dux militum, id est, utroque armatus gladio et ductator spiritualium et corporalium copiarum, militem qui raro et verecunde iurabat graviter increpavit quod parum viriliter blasphemaret. Commotus animus et aliquo affectu incensus, non dubitat falsum iurare dum sibi indulget, et scelera ex continuatione in usum ac mores transierunt, ut non solum permittantur et tolerentur, sed pulchra etiam existimentur esse ac laudabilia. Peccator, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. O consuetudo peccandi, exclamat Cicero, quantam habes iucunditatem in improbis et audacibus, cum poena abfuit et licentia consecuta est!
Ea fiunt Deo, Christo, Divae Virgini, ab irritatis animis convicia quae puderet nos lenoni aut meretrici facere. Quis acutus rerum aestimator possit principes eos existimare pilum unum habere Christiani hominis, qui, modo odii sui acerbitatem exsatient, ista non dubitant perferre, et talium scelerum non solum impunitatem dare, verum etiam occa-