potentioris, homines infirmi hominum infirmiorum, quis legibus sempiternis illius et praepotentis Dei eximetur, ad quem reliquus universus mundus comparatus minus est quam nihil ad magnum aliquid et admirandum? Tu ergo, diaria formicula, contra Dei aeternam omnipotentiam assurgis, et stultissimum animalculum in divinam sapientiam cavillaris ac dicta dicis?
Sunt qui animi rabie atque impotentia excaecati, res sacras prave interpretentur et intelligant, tantum ne cum iis consentiant opinione, a quibus dissentiunt voluntate; interea, quae sunt verae pietatis, odiosis utrimque altercationibus ac litibus obscurantur, et tamquam in conflictu duarum molarum atteruntur. Non abs re nostri proverbio dicunt: Pugnantibus molitoribus, vae farinae! His temporibus tantam pietas accepit plagam quantam nemo bonus sine lacrimis queat recordari, cum inter doctos, utrorumque importunitate, res vocatae sint in dubium et controversiam, quas semel firmatas et constitutas, immotas deinceps manere oportebat, et ex doctorum rixis incipiunt in animis multorum non solum illa refrigesce-