ctus est ad Christum mundus, cum homines viderent sectatoribus Christi non modo bene inter se convenire, verum etiam cum exteris, illos inimicis etiam suis et persecutoribus bene velle, et a quibus magnis essent affecti iniuriis, beneficia reponere pro dolore, tantum aberat ut contumeliae vel damni meminissent. Qui essent tandem tam saxeo pectore, tam rigido et ferreo corde quos non permovissent haec exempla animi excelsi, ac plane caelestis, et humanis rebus omnibus altioris? In concordia, et principum armis positis, et opinionum, modestia et ratione dominantibus, non stomacho aut cupiditate ulla, medicina adhiberi tantis malis posset; neque enim aliud tam firmavit nostram religionem quam Christianorum concordia, tam infirmavit quam dissensio; scilicet, legi caritatis, quid aptius aut congruentius inveniri potest quam consensus, pax, concordia, unanimitas? Quid inimicius aut magis noxium quam ulla penitus dissensio?
Quod praevidens Paulus graviter increpat Corinthios, et per hos ecclesias deinde omnes, quod lites et controversiolae, etiamsi a primo