se illi cunctum dedat ac devoveat. Itaque, amici ex iis fiunt non modo caritate et constantia, sed nec obsequio et usu cuique veterum concedentes, et illorum quos numquam inimicos habuimus. Nam et amant amore ac bonitate adducti, et se plurimum debere intelligunt, ut quae agant non dare se amico existiment, quod alii amici faciunt, sed reddere. Versiculus est quidam Graecus quo significatur dulcissimum esse ulcisci se de eo qui laeserit, at dulcedo eiusmodi quam est brevis, quam diluta, quanto odio, labore, molestia temperata! Num ea est cum hoc tanto fructu, cum tam incredibili ignoscentiae ac reconciliationis voluptate, vel diuturnitate vel soliditate comparanda? Expletio est illa quaedam affectus beluina; haec vero mera est et propria mentis atque animi delectatio. Ecquem aliquando clementiae poenituit ac reconciliationis? Quem non discordiae ac vindictae? Quid quod iniuria iniuriam irritat ac producit, nec usquam sistitur dum punitio semper atque ultio non eo nomine accipitur, sed iniuriae et maleficii? Ergo punitioni punitio imminet, ultio ex ultio-
Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/285
Appearance