pedibus devinctis, flens, quod nisi subveniret miseratio, nemo tam inutilem truncum, immo vero molestum vellet tollere. Alitur misericordia parentum et nutricum, educatur aliena ope, crescit aliena ope, nihil attulit suum, omnia habet aliena precario accepta. Nam quomodo poterat demissius supplicare quam tot lacrimis ac eiulatu ut sciat alienum esse beneficium quod vivit, quod sapit, quod potest, quod est omnino aliquid, ut et benefactoribus habeat gratiam, et quacumque valeat, referat; tum memor ex quibus initiis adoleverit, discat aliorum inopiae ac infirmitati manum porrigere opem adferre.
Adde his praesentes necessitates in quamlibet potente. Robustissimum et valentissimum virum una febricula concutit, ut cogatur multorum opem supplex implorare, et imbecillissima muliere ad ministerium ad salutem egeat leo iste immo arx, quam febris est demolita. Sano quoque ad quotidianas necessitates quam multorum sunt labores corrogandi: agricolae, pastoris, textoris, extructoris, nautae, vehicularii, et aliorum aliis pro cuiusque arte ac ratione vitae. Quod si crescat sensus, et