Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est

et quæ indifferentes nominantur, ex frivolis ac ineptis ex noxiis, ex pudendis ex viciis. Sedere, stare, iacere, ingredi, omnem gestum, et motum corporis volumus ita fieri cum dignitate, ut non contenti offensionem spectantium defugisse, etiam decus ex iis paremus, nihil sinimus esse naturale, omnibus adhibenda est ars honoris colligendi. Si quis videt notabilem se esse, quod cruda et nocitura edat poma, avide vorat, et undecumque rapit sine appetitu, et cum periculo. Ludit quis, vellet tesseras alio modo, quam communi mittere, aut miscere, et distribuere, et iacere in mensam folia aliter, quam reliqui, ea est cupiditas segregandi se a vulgo, et insignem se faciendi nota aliqua. Est mihi istud datum a natura, inquit Thraso ille in Comœdia, ut grata sint, quæ facio omnia.

Quid magis pudendum homini quam nobilissimum animal tamquam ægrum non posse vitam uno die sine cibo et potu prorogare? nec tueri se a cœli iniuria sine tecto et vestitu? quæ omnia constat homini data in remedium noxæ quam peccatum attulerat, atqui in iis, quod decus ambitur? gloria lautæ mensæ cibis exquisitissimis procul allatis et emptis magno, indumentis pretiosissimis un-