Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Ita non eum amare Alcibiadem qui eius corpori bene velit, sed qui animo, et eum qui corpus curet sua curare, qui vero opes nec se nec sua, sed alia longe dissita.

Nemo prohibetur seipsum amare, sed in eo plerique omnes turpiter ac flagitiose falluntur quid sit quisque. An non deforme sit et insaniae simile si cum quis honorem vellet regi exhibere, rex non se regem esse clamaret, sed cultum suum, sed domesticum instrumentum et pecuniam et illum regiae dignitatis ornatum spectantium oculis expositum?

Ita plane est, omnes insanimus, nemo se intelligit, quisque se esse credit, non seipsum, sed ea quae possidet. Quam graviter Epictetus Stoicus haec inquit, Minime congruunt argumenta: Ego sum ditior te, melior igitur; ego sum peritior, tanto ergo melior. Haec sunt longe congruentiora: Ego sum te ditior, mea igitur quam tua possessio melior; ego te sapientior, mea igitur quam tua oratio melior. At tu neque possessio es neque oratio.

Age vero. Quid si quis paullo sapientior quas homines in tantis tenebris, in hac caecitate atque ignorantia iniurias vocent, expendat, et quibus