EPISTOLA AD
pretii intentissimi, studia litterarum segnia et paene
amissa, mores pravissimos, iudicia tantopere corrupta ut scelera pro
benefactis approbentur. Haec omnia constitutionem ac reparationem vel maximam
poscunt, exigunt, efflagitant, et praetenues magnarum rerum reliquiae
amplius se non posse consistere ni mature succurratur apertissima voce clamant
testanturque.
Sed ea quantumcumque exigantur et in illum ipsum gradum reponantur unde ceciderant, in eo certe non perseverabunt diu nisi pace et concordia munita et fulta, quandoquidem deiecit illa dissensio, non solum inter principes sed inter privatos, quoque et deiiciet quoties in illa invadet. Itaque nihil est quod tam sit hoc tempore mundo necessarium ad se sistendum ne intereat penitus quam concordia. Ea una et collapsa reparabit, et revocabit fugientia, et amissa iam ac prope deplorata restituet.
Quisquis erit ille tam fortunatus naturae partus, tam carus superis, tam prosperum Dei munus felixque orbi universo, per quem Deus, iam rebus humanis placatior, pa-