omnium scelestissimae non tanta fuisset merces proposita, minus fortasse habuissemus principes bellaces. Sed divinitas Iovi, Marti, Herculi, Libero, et reliquis addita, quod magna bella feliciter gessissent, posteros extimulavit ut in aliquem certe tam immensi honoris participatum admitterentur. Graecos in primis, in quorum excellentibus ingeniis, ut in agro feracissimo quod nihil esset bonae sementis factum succreverunt noxiae herbae complures, honoris potissimum cupiditas invaluit; hinc sunt bella Thebana, Argiva, Attica, Peloponnesia; hinc Graecorum ad Troiam conventus; et tanta pertinacia in malis quanta in rebus iucundissimis numquam fuisset. Extulit elegantissimo carmine gesta illa Homerus, celebrata sunt tota Graecia, noti propter Homeri carmen etiam praecones, et aurigae, et Thersitae, et abiectissimi ac postremi illius expeditionis. Achilles tamquam sol inter heroes fulgebat.
Fuerunt plures qui magis Achillis nomen affectarent quam Nestoris. Hinc etiam sine occasione ulla sparsa bellorum semina, ut inquietum ingenium, paucis modo cognitum in