EPISTOLA AD
nascendi sors tot victoriis praeter spem oblatis, ut non
solum ingentes exercitus frangerentur, caperentur numerosissimae urbes,
sed duo praecipui Christiani orbis principes in tuam potestatem venirent,
Franciscus Galliae rex illis septus ac munitus copiis, et Clemens septimus
pontifex, non solum ecclesiastici ordinis primus, sed magnus etiam
opibus, dicione, armis. Conspirarunt tot reges ac nationes, coierunt metuendam
societatem potentiae, conflarunt foedus grandibus verbis et horribilibus
conditionibus iis qui eo foedere non comprehenderentur. Tu velut gladio
nodum illum discidisti, ut nemo sit cui non fiat perspicuum hos tantos tamque
admirandos successus non humanarum esse virium sed divinarum, qui
tibi viam ad pulcherrimum aliquod et maximum opus communit, si velis
ingredi.
Voluntatem vero multis documentis ostendisti, illo potissimum, quod ita te cum utroque captivo tuo gessisti quo pacem aliquam invenires, ut reprehensione etiam tuorum non carueris quod nimis utrumque liberaliter nimisque beni-