num pace. Ceterum ubi vel ira acrior atque impotentior est quam ut legum subsidia expectet, vel qui contendunt legibus se et magistratibus superiores putant, tum effervescit animus et tamquam concitatum mare assurgit, nec absurde tempestati assimilatur ira, sive origo spectetur, sive effectus.
Est enim maris tempestas velut quaedam eius ebullitio, et philosophi iram, fervorem diffinierunt sanguinis circum cor. Continuo tempestate surgente caeli facies mutatur in tetrum quemdam et horribilem aspectum. Non alius est hominis vultus ira incandescente, et quemadmodum iratum hominem, ita etiam iratum caelum dicimus: Quanta oris totius distortio et tumefactio! Quam torva facies! Pro fulgoribus sunt oculi, quemadmodum Homerus inquit de Agamemnone, Irato illi oculi in modum ignis fulgurabant. Tonitrua sunt inconditum quoddam murmur, et ut mare agitatur, sic corporis totius fit concussio ut nesciat stare loco. Fulmina sunt convicia et verba atrocissima, magis plerumque quam ipsum fulmen noxia et periculosa. Sunt quibus facundia in ira suppetit, ut de Caligula scribit