fecit quidquid iaci posset aut quo homo caedi, liber, candelabrum, panis, scutella, titio, lapis, lignum. Nihil non erat hominem laesurum, molle ac tenerum animal. Robustior deinceps facta est in dies ira et robustiora quaesivit instrumenta. Erutum est ferrum, quod natura altissime condiderat; gladius fabricatus, quo una plaga posset confici homo.
Sed ultionis duo sunt genera, alterum beluarum, alterum diabolicum, nam humanum nullum est. Bestiae irritatae impetu aguntur, et quantum per vires licet, praesenti commotioni satisfaciunt. Ubi refrixere, simul iniuriae memoriam, et ulciscendi aviditatem cum affectu deponent. Homo vero, quo non modo homine se peiorem declaret, sed etiam belua, non contentus incitato affectui indulgere, recordatur et iniuriae et eius qui fecit, et amicorum, et propinquorum illius, non in diem unum, aut mensem, aut etiam annum reservat, sed in multos annos et aetates. Ira enim, ut est in vetere verbo, omnium tardissime senescit, et inimicitias per manus filiis, et nepotibus cum hereditate tradit, et ultionem