Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est




PRAEFATIO GVILELMI STVDEMVND.




  Crisis in Gai Institutionibus exercenda pendet praecipue et a codice Veronensi (nobis C) saeculo p. Chr. n. quinto uel sexto scripto et ab excerptis, quae in Iustiniani Digestis et Institutionibus leguntur; accedunt minora fragmenta Gaiana partim in aliis iuris collectionibus partim apud grammaticos seruata, quae enumerauit Adolfus Fridericus Rudorff in commentationibus regiae academiae scientiarum Berolinensis a. mdcccclxv pag. 323 seqq.

  Codicis Veronensis rescripti (in bibliotheca capitulari olim numero XV nunc 13 signati) reliquias, quotquot legere ei contigit, primus descripsit Ioannes Fridericus Ludouicus Goeschen opitulantibus Imm. Bekkero et Bethmann-Hollwegio. Hoc apographo imperfecto, quod postea passim emendauit Fridericus Bluhme[1]), omnes quae ante annum 1874 publici iuris factae sunt editiones Gai nituntur. Cum propter imperfectam codicis C lectionem permulta emendatione egerent et multi uiri docti huic operam darent, nemo Goescheno aut concludere subtilius aut probare acrius coniecturas potuit; proxime ad hunc accedit uir de Gaio post Goeschenum optime meritus Philippus Eduardus Huschke.

  Nouum codicis C apographum ipse annis 1866. 1867. 1868 Veronae confeci et iussu academiae regiae scientiarum Berolinensis ita ornatum edidi anno 1874, ut ueritati proximam imaginem redderet[2]). In prooemio huic apographo, quod Ca nota significabi-


  1. Postquam ipse anno 1874 nouum apographum codicis C edidi, Bluhme per colloquii familiaris occasionem Kruegero narrauit ea quae in schedis Bluhmianis de paginae codicis C quintae lectione extarent, olim a se obiter inspecto codice descripta esse neque adhibenda esse ad orationem Gaianam redintegrandam, eamque schedulam infelici casu in schedas in Germaniam transmissas irrepsisse.
  2. »Gaii Institutionum commentarii quattuor. Codicis Veronensis denuo collati apographum confecit et iussu academiae regiae scientiarum Berolinensis edidit Guilelmus Studemund. Prostat Lipsiae apud Salomonem Hirzel a. 1874.«