uocat, id est non eo gradu uocat quo per legem uocarentur,
si capite deminuti non essent, sed tertio proximitatis nomine:[1]
licet enim capitis deminutione ius legitimum perdiderint,
certe cognationis iura retinent: itaque si quis alius sit qui
integrum ius agnationis habebit, is potior erit, etiamsi lon-
giore gradu fuerit. §28 Idem iuris est, ut quidam putant, in
eius agnati persona, qui proximo agnato omittente heredita-
tem nihilo magis iure legitimo admittitur; sed sunt qui pu-
tant hunc eodem gradu a praetore uocari, quo etiam per le-
gem agnatis hereditas datur. §29 Feminae certe agnatae quae
consanguineorum gradum excedunt, tertio gradu uocantur,
id est si neque suus heres neque agnatus ullus erit. §30 Eodem[2]
gradu uocantur etiam eae personae quae per feminini sexus[3]
personas copulatae sunt. §31[§ 1] Liberi quoque qui in adoptiua fa-[4]
milia sunt, ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem
gradu uocantur.[5]
§32[§ 2] Quos autem || praetor uocat ad hereditatem, hi heredes[6] pg.132
ipso quidem iure non fiunt: nam praetor heredes facere non[7]
potest: per legem enim tantum uel similem iuris constitutionem[8]
heredes fiunt, ueluti per senatusconsultum et constitutionem[9]
principalem: sed cum eis praetor (dat bonorum possessionem),[10]
loco heredum constituuntur.[11]
§33[§ 3] |Adhuc autem etiam alios conplures gradus praetor facit[12]
in | bonorum possessionibus dandis, dum id agit, ne quis
sine successore mo|riatur. de quibus in his commentariis con-
sulto | non agimus, cum hoc ius totum propriis commen-[13]
tariis ex|ecuti simus. §33a hoc solum admonuisse sufficit ―――| [14]
- ↑ §31. = Inst. 3, 5, 3 (2)
- ↑ §32. = Inst. 3, 9, 2.
- ↑ §33. usque ad 25 moriatur fere = Inst. 3, 9, 2.
- ↑ deminuti] minuti C
- ↑ ullus] illus? C
- ↑ graduo? C || eae] siheae C
- ↑ 14-15 familia sunt Inst., familias C, conf. Ca pag. 301
- ↑ uocantur Inst., uocatur Cn
- ↑ praetor] p|p̄r̄ C (conf. Ca pag. 288 inf.), praetor solus Inst. || hi C, om. Inst.
- ↑ ipse quidem C, quidem ipso Inst. || heredes Cn, heredem Inst.
- ↑ 19-21 supplementa praebuerunt Inst.
- ↑ constitutionem principalem C, constitutiones principales Inst.
- ↑ eis Inst., (eis)dem? C || praetor Inst., propter C, conf. Ca pag. 288 inf. || dat bonorum possessionem Inst., om. C
- ↑ constituuntur Inst., istituunt C, conf. Ca pag. 260
- ↑ (etia)m? C, et Inst. || 23-25 supplementa praebuerunt fere Inst.
- ↑ 26-27 ad sensum supletum est || tutum C
- ↑ executi] in C fuerit ex|secuti, conf. Ca || in eis quae post sufficit legi nequeunt, Gaius de senatusconsulto Tertulliano uidetur egisse. Ea quae olim apud Gaium uerborum contextum paginae codicis C 134 proxime praecesserunt, in Inst. 3, 9, 1 uidentur seruata esse, ubi haec leguntur: Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi ueteris iuris, sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem. nam illis quoque qui recte facto testamento heredes instituti sunt, dat secundum tabulas bonorum possessionem: item ab intestato etc.