Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §119a - 121a
―― 118 ――


     obligetur): §119a[§ 1] fideiussor uero omnibus obligationibus, id est
     siue re siue uerbis siue litteris siue consensu contractae fue-[1]
     rint obligationes, adici potest. ac ne illud quidem interest, [2]
     utrum ciuilis an naturalis obligatio sit cui adiciatur; adeo [3]
     quidem, ut pro seruo quoque obligetur, siue extraneus sit
     qui a seruo fideiussorem accipiat, siue ipse dominus in id[4]
     quod sibi debeatur. §120 Praeterea sponsoris et fidepromissoris[5]
     heres non tenetur, nisi si de peregrino fidepromissore quae-
     ramus, et alio iure ciuitas eius utatur; fideiussoris autem[6]
     etiam heres tenetur. §121[§ 2] Item sponsor et fidepromissor lege[7]
     Furia biennio liberantur, et quotquot erunt numero eo tem-
     pore quo pecunia peti potest, in tot partes diducitur inter[8]
     eos obligatio et singuli (in) uiriles partes obligantur; fide-[9]
     iussores uero perpetuo tenentur, et quotquot erunt numero,
     singuli in solidum || obligantur: itaque liberum est creditori[10]       pg.160
     a quo uelit solidum petere: sed nunc ex epistula diui Ha-[11]
     driani conpellitur creditor a singulis qui modo soluendo sint,[12]
     partes petere. eo igitur distat haec epistula a lege Furia, quod
     si quis ex sponsoribus aut fidepromissoribus soluendo non sit,
     hoc onus ad (ceteros non pertinet; sed ex fideiussoribus etsi unus[13]
     tantum soluendo sit, ad eum onus) ceterorum quoque pertinet.
     §121a Sed cum lex Furia tantum in Italia locum habeat, euenit ut in
     ceteris prouinciis sponsores quoque et fidepromissores pro-[14]
     inde ac fideiussores perpetuo teneantur et singuli in solidum[15]

     obligentur, nisi ex epistula diui Hadriani hi quoque adiuuen-[16]


  1. §119a. inde ab 1 omnibus fere = Inst. 3, 20, 1
  2. §121. inde ab 14 quotquot usque ad 18 petere = Inst. 3, 20, 4.

  1. consensu Inst., consens C, conf. Ca pag. 260
  2. ac Institutionum codices meliores, ad C, at Institutionum codices aliquot deteriores
  3. an Inst., ā (i. e. aut?) Cn, conf. Ca pag. 255 inf. || obligatio sit C, sit obligatio Inst.
  4. a seruo fideiussorem Cn, fideiussorem a seruo Inst. || accipiat Inst., accipi C
  5. debeatur C, debetur Inst.
  6. fideiussoris ex fidesiussoris correctum C
  7. 10-11 legfuriam C, conf. Ca pag. 275 inf.
  8. deducitur C
  9. obligantur] hocabentur C || uerba et singuli uiriles partes hocabentur delet Polenaar
  10. obligantur C, tenentur Inst.
  11. 16-18 suppletum ex Inst.
  12. sint C, sint litis contestatae tempore Inst.
  13. 20-21 ( ) exempli gratia addidit Mommsen; alias supplendi uias patere consentaneum est
  14. cete(ris) C, conf. Gaius 3, 122 med.; sed fortasse utroque loco ceteris ex falso glossemate irrepsit
  15. perpetuo] in perpetuo Cn
  16. quoque] q̄c̄? (i. e. quocum?) Cn, conf. Ca pag. 297) || adiuuentur in parte cum C non sine dubitatione scriptum est.