Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/17

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


―― IX ――


tione seclusimus glossemata in libro C insint, nec uero nefas ducendum est in tanta huius quaestionis difficultate a suscepta semel persuasione discedere; nec tamen multo plura quam, cum cautissime in hac quaestione ageremus, nos ipsi deleuimus, ex glossematis orta esse certo demonstratum iri confidimus; certe modum excessit Polenaar, cum hac emendandi ratione ita uteretur, ut glossemata sescenties latere suspicaretur.

  Propter homoeoteleuton multa orationis commata in codice C intercidisse et Collatio atque Iustiniani Digesta Institutionesque docent et dudum intellectum est[1]). Sicubi hi fontes in locis propter homoeoteleuton in C mutilatis nos deficiunt, partim uetera aliorum uirorum doctorum partim noua additamenta exempli gratia proposita in contextum quidem uerborum recepimus, sed nostrum illud sollemne seruauimus, ut ne quam grauiorem libri C labem sine adnotatione dimitteremus: omnia quae in C ita desunt ut ne lacunae quidem signum ullum in C extet, et his uncinis ( ) saepsimus (conf. e. g. I § 127 aliaque id genus fere innumerabilia) et inclinatis litteris exprimenda curauimus.

  Ex his quae diximus apparet, quam saepe in emendando Gaio ad coniecturas refugiendum sit. Cum uero ex eis coniecturis, quae post Goeschenum a uiris doctis ad codicis Veronensis apographum Goeschenianum a Bluhmio passim emendatum prolatae sunt, paucae noua quam ipse institui codicis lectione confirmatae, multo plures irritae factae sint, in hac editione ornanda eam fere uiam sequendam esse duxi, quam cum alii praeiuerunt tum Carolus Lachmann caute tenuit. Itaque cum olim syntaxi Gaianae suam constantiam perpoliendo uindicare instituissem, postea in contextu uerborum omnia ea intacta relinquere malui, quae aliquo modo ferri posse uiderentur; oratio enim quamquam a Gaio diligenter formata est, non tamen eam aequabilitatem adsecuta est, quam seuerioribus Ciceronianae aetatis scriptoribus restituere fas est. Accedit quod adhuc nemo accuratius de eis orationis legibus quaesiuit, quas in reliquis praeter Institutiones libris Gaius secutus est. Itaque (praeter orthographica) in minutiis sibi constantem esse Gaium nolui; quod qui maluerit, facili negotio talia emendabit quale illud est I § 192 (pag. 38, 9 huius editionis) obligationisue


  1. Quod Polenaar in Mnemosyne (nou. ser. uol. IV pag. 115 seqq.) inuenisse sibi uisus est singulos codicis archetypi uersus fere undeuicenas litteras complexos esse, id frustra ita demonstrare conatus est, ut prorsus incredibilibus notarum monstris exaratum fuisse codicem archetypum identidem statueret.