Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §16-17
―― 147 ――


     vindictam inposvi, et simul homini festucam inponebat; ad-
     uersarius eadem similiter dicebat et faciebat; cum uterque
     uindicasset, praetor dicebat mittite ambo hominem; illi mitte-[1]
     bant; qui prior uindica(uerat, ita alterum interroga)bat po-[2]
     stvlo anne dicas qva ex cavsa vindicaveris; ille respondebat
     ivs feci sicvt vindictam inposvi; deinde qui prior uindicaue-[3]
     rat, dicebat qvando tv inivria vindicavisti, || d aeris sacra-       pg.194
     mento te provoco; aduersarius quoque dicebat similiter et[4]
     ego te; scilicet (si de re maioris quam m aeris agebatur, d,[5]
     si de minoris,) l asses sacramenti nominabant; deinde eadem[6]
     sequebantur quae cum in personam ageretur; postea prae-[7]
     tor secundum alterum eorum uindicias dicebat, id est inte-
     rim aliquem possessorem constituebat, eumque iubebat prae-[8]
     des aduersario dare litis et uindiciarum, id est rei et fruc-
     tuum; alios autem praedes ipse praetor ab utroque accipiebat
     sacramenti, quod id in publicum cedebat: festuca autem
     utebantur quasi hastae loco, signo quodam iusti dominii:[9]
     quod maxime sua esse credebant quae ex hostibus cepissent;
     unde in centumuiralibus iudiciis hasta praeponitur. §17 Si qua[10]
     res talis erat, ut sine incommodo non posset in ius adferri
     uel adduci, ueluti si columna aut grex alicuius pecoris esset,
     pars aliqua inde sumebatur, deinde in eam partem quasi in
     totam rem praesentem fiebat uindicatio; itaque ex grege uel[11]
     una ouis aut capra in ius adducebatur, uel etiam pilus inde[12]
     sumebatur et in ius adferebatur; ex naue uero et columna
     aliqua pars defringebatur; similiter si de fundo uel de aedi-
     bus siue de hereditate controuersia erat, pars aliqua inde
     sumebatur et in ius adferebatur et in eam partem perinde[13]
     atque in totam rem praesentem fiebat uindicatio, ueluti ex
     fundo gleba sumebatur et ex aedibus tegula, et si de here-

     ditate controuersia erat, aeque || ――――――――――――[14]




  1. mittite Goeschen, mitte C
  2. ( ) addidit Goeschen
  3. fecii C
  4. peruoco Cn
  5. 9-10 ( ) exempli causa additum est; fortasse tamen scilicet corruptum est
  6. eadem Klenze, ad C, conf. Ca pag. 262
  7. quae cum Baumbach, quaecumque Cn, conf. Ca pag. 290 uers. 11 || persona Cn
  8. 13-14 praedes Goeschen, praesides Cn
  9. dominii quod maxime Huschke, dominio xxi. me C
  10. centumiuralibus C
  11. ita que] itaque uel Cn | grecae C
  12. ouis Goeschen, quis C || etiam Goeschen, et C, conf. Ca pag. 267 || inde] ide C
  13. perinde Cn, conf. tamen Ca pag. 286
  14. ita fere pergebat Gaius: aeque | res aliqua inde sumebatur || Postquam de sacramenti actione disputationem ad finem perduxit, egit Gaius de legis actione quae per iudicis postulationem fiebat, deinde de legis actione quae per condictionem fiebat.