est, quia is fructus licitatione uicit, nisi restituat mihi posses-[1]
sionem, Cascelliano siue || secutorio iudicio condemnatur. pg.245
§167 Ergo is qui fructus licitatione uicit, si non probat ad se per-
tinere possessionem, sponsionis et restipulationis et fructus
licitationis summam poenae nomine soluere et praeterea pos-[2]
sessionem restituere iubetur; et hoc amplius fructus quos[3]
interea percepit, reddit: summa enim fructus licitationis non
pretium est fructuum, sed poenae nomine soluitur, quod quis
alienam possessionem per hoc tempus retinere et facultatem[4]
fruendi nancisci conatus est. §168 Ille autem qui fructus licita-[5]
tione uictus est si non probauerit ad se pertinere possessio-
nem, tantum sponsionis et restipulationis summam poenae
nomine debet. §169 Admonendi tamen sumus liberum esse ei qui
fructus licitatione uictus erit, omissa fructuaria stipulatione,
sicut Cascelliano siue secutorio iudicio de possessione reci-[6]
peranda experitur, ita similiter de fructus licitatione agere:
in quam rem proprium iudicium conparatum est, quod appel-
latur fructuarium, quo nomine actor iudicatum solui satis
accipit: dicitur autem et hoc iudicium secutorium, quod se-[7]
quitur sponsionis uictoriam; sed non aeque Cascellianum
uocatur. §170 Sed quia nonnulli interdicto reddito cetera ex
interdicto facere nolebant, atque ob id non poterat res expe-
diri, praetor || in eam rem prospexit et conparauit interdicta, pg.246
quae secundaria appellamus, quod secundo loco redduntur.
quorum uis et potestas haec est, ut qui cetera ex interdicto non[8]
faciat, ueluti qui uim non faciat aut fructus non liceatur aut[9]
qui fructus licitationis satis non det aut si sponsiones non faciat[10]
sponsionumue iudicia non accipiat, siue possideat, | restituat[11]
aduersario possessionem, siue non posside|at, uim illi possidenti[12]
ne faciat. Itaque etsi alias potuerit | interdicto vti possidetis uin-[13]
cere, si cetera ex interdicto|――――――――――tamen per inter-
dictum secundarium ――|――――――――――――(2 uersus
- ↑ quia] quam Cn, conf. Ca pag. 293
- ↑ 5 — 6 possessionem] conf. Ca pag. 284 inf. et pag. 287 uers 30
- ↑ uerba inde a quos usque ad 7 fructus in Cn per errorem bis scripta sunt
- ↑ alienanam Cn, conf. Ca pag. 280
- ↑ namcisci C
- ↑ reciperandae C
- ↑ accipiatur Cn
- ↑ quorun b(is et potest)as h(e)c ē (ut q) cetera fuerit in Cn, conf. Ca
- ↑ (initio) facit C || licetur Cn
- ↑ sata non dat? Cn || sponsiones] sponsionibus Cn || facit C
- ↑ sponsionisue C || possideat] possideatet Cn
- ↑ suppleuit Krueger Kritische Versuche pag. 84
- ↑ ne] n (i. e. non?) C, conf. Ca pag. 280 || 30 — 32 transposito uocabulo tamen sententia ita e. g. redintegrari uidetur posse: Itaque etsi alias potuerit interdicto vti possidetis uincere tamen si cetera ex interdicto facere noluerit, per interdictum secundarium possessio in aduersarium transfertur. — In proximis ars nesciendi exercenda est.