Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §127-130
―― 26 ――


     eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit; nam mortuo
     patre sane omni modo filii filiaeue sui iuris efficiuntur; mortuo
     uero auo non omni modo nepotes neptesue sui iuris fiunt, sed[1]
     ita, si post mortem aui in patris sui potestatem recasuri non[2]
     sunt. itaque si moriente auo pater eorum et uiuat et in potestate[3]
     patris (sui) fuerit, tunc post obitum aui in patris sui potestate[4]
     fiunt; si uero is, quo tempore auus moritur, aut iam mor-[5]
     tuus est aut exiit de potestate (patris, tunc hi, quia in pote-[6]
     statem) eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. §128[§ 1] Cum || au-       pag.34
     tem is cui ob aliquod maleficium ex lege Cornelia aqua et igni
     interdicitur, ciuitatem Romanam amittat, sequitur ut, quia[7]
     eo modo ex numero ciuium Romanorum tollitur, proinde ac[8]
     mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim[9]
     ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum[10]
     in potestate habeat. pari ratione et si ei qui in potestate
     parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in po-
     testate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut pere-
     grinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani paren-
     tis §129[§ 2] Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamuis ser-[11]
     uus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius
     postliminii, quo hi qui ab hostibus capti sunt, si reuersi[12]
     fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reuersus habe-[13]
     bit liberos in potestate: si uero illic mortuus sit, erunt qui-
     dem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore quo mortuus
     est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est,[14]
     dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab hostibus
     captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii pote-[15]
     statem quoque parentis in suspenso esse. §130 Praeterea exeunt

     liberi uirilis sexus de parentis potestate, si flamines Diales


  1. §128. usque ad 13 esse et inde ab 15 pari usque ad 17 esse fere = Inst. 1, 12, 1
  2. §129. usque ad 23 potestate et inde a 26 ipse = Inst. 1, 12, 5.

  1. (nep|te) sue C, neptesque Inst.
  2. patris sui potestatem C, potestatem patris sui Inst.
  3. uiuit Inst.
  4. sui Inst., om. C || fuerint C, est Inst. || (patris) sui potestate C, potestate patris sui Inst.
  5. mortus uidetur fere in C fuisse
  6. 8 — 9 ( ) suppletum ex Inst.
  7. romanam amittat Cn, amittit Inst. || quia Institutionum aliquot libri, qui C et alii libri Inst.
  8. tollitur Inst., tollit C || proinde ac C, perinde acsi Inst.
  9. potestate Inst., poteste C, conf. Ca pag. 288
  10. peregrinae homo condicionis addito asterisco Cn, conf. Ca pag. 312
  11. quodsi Cn, si Inst. || seruus Inst., seruo C, conf. Ca pag. 302 inf.
  12. quo] quod C (conf. Ca pag. 293 uers. 32), quia Inst.
  13. itaque C, idcirco Inst. || reuersus Inst., reuersis C || habebit liberos C, et liberos habebit Inst.
  14. quo] quod C, conf. Ca pag. 293 inf.
  15. dicemus C, dicimus Inst. || potestatem quoque Cn, ius quoque potestatis Inst.