Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §132-135
―― 28 ――


     ―――――――――― manumissi ―|―――――――
     §132a ―――――――――――――|――――――――――
     ―――――――――――――――|―――――――――――
     ――――――――――――――――|――――――――――
     ―――――――― in bonis liberorum |―――――――――
      (5 uersus in C legi nequeunt) ――――――――|――――――
     manumissae fuerint―――――|―――――――――――
     ――――――――――――――――――――――――――
     §133[§ 1] ―――――――――――― Admonendi autem sumus liberum[1]
     esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habe-[2]
     bit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem uero in po-[3]
     testate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate reti-[4]
     nere, nepotem uero manumittere, uel omnes sui iuris efficere.[5]
     eadem et de pronepote dicta esse intellegemus. ―――――[6]
     ――――――――――――――――――――――――――
     §134 ―――――――――――――――――――――――――||
     et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri[7]       pag.37
     solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris[8]
     efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is qui[9]
     adoptat, uindicat apud praetorem filium suum esse, et illo[10]
     contra non uindicante (a) praetore uindicanti filius addicitur;[11]
     aut non remancipatur patri, sed ab eo uindicat is qui ad-
     optat, apud quem in tertia mancipatione est: sed sane commo-
     dius est patri remancipari: in ceteris uero liberorum perso-
     nis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet manci-
     patio sufficit, et aut remancipantur parenti aut non reman-[12]
     cipantur. Eadem et in prouinciis apud praesidem prouin-

     ciae solent fieri. §135 Qui ex filio semel iterumue mancipato con-


  1. §133. = Dig. 1, 7, 28; Inst. I, 12, 7.

  1. 9 — 14 (Admonendi — intellegemus), quae verba quo loco paginae 36 in C extiterint, dispici nequit, ex Dig. (ubi »Gaius lib. I Inst.« laudatur) et Inst. in posteriore huius paginae parte inserenda esse intellexit Goeschen || 9. 10 Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium Inst., Liberum arbitrium est Dig.
  2. nepotem Dig., nepotem uel neptem Inst.
  3. de potestate Inst., potestate Dig. || uero Dig., uero uel neptem Inst.
  4. uel Dig., et Inst.
  5. uero Dig., uero uel neptem Inst.
  6. 13 uel—14 intellegemus Dig., eadem et de pronepote uel pronepte dicta esse intellegantur, uel omnes sui iuris efficere Inst.
  7. ante et duae »praecesserit tale quid: Praeterea parentes, liberis in adoptionem datis, in potestate eos habere desinunt. et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes« Goeschen
  8. ut] aut C
  9. efficiantur Cn, conf. Ca
  10. apud] aaput C
  11. uincante C
  12. remancipatur Cn (uix recte) || remancipatur C (uix recte).