Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/93

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §115-121
―― 61 ――


§115[§ 1]      Non tamen, ut iure ciuili ualeat testamentum, sufficit
     ea obseruatio quam supra exposuimus de familiae uenditione[1]
     et de testibus et de nuncupationibus: §116[§ 2] (sed) ante omnia re-[2]
     quirendum est, an institutio heredis sollemni more facta sit;[3]
     nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris
     ita uenire testesque ita adhibere et ita nuncupare testa-[4]
     mentum, ut supra diximus. §117 sollemnis autem institutio haec
     est titivs heres esto; sed et illa iam conprobata uidetur titivm[5]
     heredem esse || ivbeo; at illa non est conprobata titivm here-       pag.83
     dem esse volo; sed et illae a plerisque inprobatae sunt titivm[6]
     heredem institvo, item heredem facio.[7]
§118      Obseruandum praeterea est, ut si mulier quae in tutela
     est faciat testamentum, tutore auctore facere debeat: alioquin[8]
     inutiliter iure ciuili testabitur. §119 Praetor tamen si septem signis
     testium signatum sit testamentum, scriptis heredibus secun-
     dum tabulas testamenti bonorum (possessionem) pollicetur; (et)[9]
     si nemo sit, ad quem ab intestato iure legitimo pertineat here-
     ditas, uelut frater eodem patre natus aut patruus aut fratris
     filius, ita poterunt scripti heredes retinere hereditatem: nam
     idem iuris est et si alia ex causa testamentum non ualeat, ue-[10]
     lut quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator
     locutus non sit. §120 Sed uideamus an etiamsi frater aut patruus ex-[11]
     tent, potiores scriptis heredibus habeantur: rescripto enim im-[12]
     peratoris Antonini significatur eos qui secundum tabulas testa-
     menti non iure factas bonorum possessionem petierint, posse
     aduersus eos qui ab intestato uindicant hereditatem, defen-[13]
     dere se per exceptionem doli mali. §121 quod sane quidem ad

     masculorum testamenta pertinere certum est; item ad femi-


  1. §115. usque ad 2 exposuimus fere = Inst. 2, 13 pr. || supra] §§ 104 seqq.
  2. §116. supra] §§ 104 seqq.

  1. ea C, haec Inst. || obseruattio Cn, conf. Ca pag. 305
  2. nunccupationibus Cn || sed om. C, conf. Ca pag. 300 uers. 17
  3. est an] eam ? Cn, conf. Ca pag. 266
  4. et ita duce Huschkio (Boecking), aut Cn || nupare C, conf. Ca pag. 282 uers. 8
  5. titus C || illam C
  6. inprobataest C (conf. Ca pag. 301), unde etiam sic scribere possis: sed et illa a plerisque inprobata est etc.
  7. institutio C
  8. tutore auctore Hollweg, tutores habet C (in archetypo fuerit tut• auct• uel per errorem tut• auet•, conf. Ca pag. 257 uers. 28 et pag. 307 uers. 9 et pag. 309 uers. 9)
  9. bonorum possessionem] bus? C, conf. Ca pag. 258
  10. causa] senatusconsulto Cn, conf. Ca pag. 259
  11. 22 — 23 expectes: sed uideamus an (non) etiam si frater aut patruus extent, potiores scripti heredes habeantur (similiter Huschke)
  12. resscribto Cn conf. Ca pag. 298
  13. uindicant ex uindicat factum C.