Jump to content

Pagina:Launoy - De varia Aristotelis in academia Parisiensi fortuna.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
14
De varia


Capvt II.

Primam Ariſtotelis fortunam antiqui Patres Eccleſiæ præiudicarunt.


Q Væ modò recenſita eſt Ariſtotelis fortuna, grauiſſimum ab antiquis Eccleſiæ Patribus præjudicium accepit, ſed præcipua illorum ſuffragia referre operæpretium eſſe duco.

Primus mihi occurit Iuſtinus ex Philoſopho Chriſtianus Martyr in dialogo cum Tryphone : Quid autem ſit Philoſophia, & qua de cauſa ad homines ſit demiſſa, permultos latet. Non enim eſſent, ſi ſcirrent, neque Theoretici, neque Platonici, neque Stoïci, neque Peripatetici, neque Pythagorici, cùm ea una ſit ſcientia. Et poſt alia de ſeipſo locutus : à Stoico deſciui, & ad alium me contuli (Peripateticum) vocitatum hominem, ut ipſe exiſtimabat, acutum. Hic me primis diebus ſecum eſſe paſſus, poſtea mercedem à me ſibi deſignari petiit, ne infructuofa mihi cum eo eſſet conſuetudo. Ego verò illum hanc ipſam ob cauſam reliqui, ne philoſophum