Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/32

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

!* NARRATIONS;

gie corpore, quum liquor labris admoveretur jam vîtae redeuntis quasi admonitum subsiluit cadaver, et ex novi artificis manu testulam excussit[1].

Car. Lebeau.


L’Ingratitude punie.

Mercator locuples , non auro minus quàm aetate gravis, filiam habebat nubilem et unicam. Eam cùm nuptui tradidisset adolescenti nobili, pro dote bona sua donat omnia. Peractis nuptiis, gratulantur sibi novi conjuges insperatam felicitatem, illa quôd viro nupserit illustri genere; hic quôd duxerit uxorem benè nummatam. At non item gratulatur sibi senex , angitur contrà intimis sensibus, dementiamque deflet suam ; haberi se ludibrio secum ipse queritur, se contemni indignum in modum a filiâ generoque, sic ut ne aspectu quidem dignentur obvium. Neque tamen abjicit spem omnem levandæ ægritudinis. Consilium hoc init callidum : amicum adit; quem posteaquàm salutavit, quo in loco suæ sint res docet ; et, quid excogitârit, simul aperit; ac « Nummos, inquit, in hanc rem non paucos commoda, in paucos dies. — Libenter, inquit ille. En deprome ex hâc capsulâ, quantum voles. » Summam iste capit non levem, domumque redit plenus spei maximæ.

Vix ingressus cubiculum, generum audit suum scalas domûs ascendentem. Abdit se in suum conclave senex, utque tinnitu pretioso inescet hominem, effundit aureos in mensam, et numerare nummos altâ voce claroque sono incipit. Ad sonum monetalem advolat ille, auscultât prae foribus, miratur, inhiat. Denique egreditur senex, cui

iste: « Unde, inquit, mî pater, tàm densus tibi defluxit imber aureus? — Quota, respondet noster, hæc summa ex iis quæ debentur mihi? Hanc a debitore recepi hodiè, mutuô daturus ex amicis meis cuipiam.»

  1. Voyez les Leçons Anglaises, tom. I, Narrations.