Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina emendata est
107
iuvenilia.

quod movetur et in omni re physica assignantur quatuor causae, ex 2o Phys. 70: sed, nisi intelligentia dicatur forma et simul finis et efficiens caeli, non poterunt assignari[1] quatuor causae caelo: ergo [etc.]. 8o: si intelligentia non est forma, ergo est motor quidam extrinsecus: at quod movetur ab extrinseco, movetur motu violento, ex Aristotele: ergo motus caeli esset[2] violentus. 9o: caelum et intelligentia efficiunt unum numero: ergo alterum est materia, alterum forma. Postremo: id dat operari, quod etiam dat esse; sed intelligentia dat caelo operationem: ergo [etc.]. Neque dicas, intelligentiam esse formam tantum assistentem: nam hoc genus formae novum est apud Aristotelem; 2o, sequeretur, intelligentiam uniri caelo ad motum solummodo, illique solum tribuere, cum tamen efficiat ut caelum sit animatum. Et confirmatur: quia intelligentia multa tribuit caelo, quae non possunt illi inesse per solam formam assistentem: nam caelum, ratione intelligentiae, dicitur movere se ipsum, intelligere, appetere, etc.; quae non possunt dari a forma assistenti. Haec enim tantum habet, ut nauta respectu navis; navim autem ratione nautae se ipsam movere, intelligere et esse animatam, nemo diceret. Tertia opinio est aliorum putantium haec, sententiam Aristotelis: intelligentias assistere tantum caelo, nec, praeter has, esse alias animas. Ita sentit D. Thomas in p.a parte q. 70 art. 6 et in quaestione De creaturis spiritualibus, Iandunus 12 Met. qu. 12 et in 2o Caeli quaestione 4, Zimara in propositione 70 et in quaestionem 12 Ianduni.
 Dico, primo, praeter intelligentias non esse alias animas constituendas in caelo. Probatur: quia, si praeter intelligentias caeli haberent animam, illa esset qualis est anima nostra in corpore, et, consequenter, supponeret sensitivam, ut mediis sensibus acciperet cognitionem: at hoc iam confutatum est. 2o: frustra ponerentur tales animae in caelis. Neque enim essent necessariae ad hoc, ut darent esse caelo: quia vel caelum se ipso est actu, cum sit simplex; vel ad hoc, ut habeat esse, non eget anima, sed satis est quaecumque forma. Neque necessariae essent ad operationem: quia, non ad intellectionem, nam intellectio non potest exerceri a forma in corpore simplici existente, cum requirat phantasmata[3] et sensus; neque ad motum, quia ad hoc satis est intelligentia. Confirmatur: quia, si esset anima in caelo dans motum, moveretur per accidens ad motum caeli; atque ita esset

  1. 3. assignare
  2. 6. esse
  3. 34. fantasmata