Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata est
124
iuvenilia.

de utraque causa intrinseca, communius tamen et proprius dicitur de materia; ut patet ex Alexandro, Eudemo, Simplicio[1] et D. Thoma p.o Phys. p.o. Cum autem materia sit multiplex, ideo, primam[2] et communissimam omnium, inquit Averroes, 3o Caeli 31 et 2o De generatione t. 6 et 5o Met. t. 4 et 10 Met. t. 2o, primo et propriissime[3] dici elementum ipsam materiam[4]; elementa enim sunt quali partes materiales rei: et haec est prima acceptio. Secunda est, elementum pro quatuor corporibus simplicibus, igne[5] etc.: quae communiter solent appellari elementa, quia haec sunt prima quae sunt nobis nota; alia enim sunt ignotiora; tum quia haec ita componunt et sunt aliorum elementa ut etiam ipsa sint actu corpora, et per se existunt. Et ita antiqui philosophi haec tantum elementa posuerunt, vel omnia vel unum vel aliqua. Plato etiam, licet in Timaeo[6] ponat materiam illam informem rerum omnium, tamen haec quatuor maxime appellat elementa, quae ex superficiebus constituit: et in hac acceptione frequentius Aristoteles usurpat nomen elementi, et hoc praecipue definit elementum. 3o, sumitur pro quatuor humoribus animalium. 4o, accipitur pro partibus similaribus vel dissimilaribus: quae duae significationes non pertinent ad nos. Ideo solum agemus de elemento in secunda significatione.

Nota, 2o, ut colligitur ex Aristotele 2o Phys. t. 21 et eo loco notant omnes Graeci, elementa vel esse secundum compositionem tantum; quae ita coniunguntur ut neque corrumpantur neque alterentur, ut sunt ea ex quibus componitur domus: et hoc tantum modo antiqui ponebant elementa, quicunque generationem aut corruptionem voluerunt fieri per congregationem et segregationem. 2o: haec elementa sunt secundum alterationem corruptiva[7] tantum, et non secundum compositionem; ut ex cibo fit sanguis, ex sanguine fit caro. 3o: secundum compositionem et alterationem; ut ea quae ita componunt rem ut neque sint omnino corrupta neque omnino maneant intransmutata, sed sint alterata, ut oxymel[8] quod fit ex vino et melle. Elementa vero nostra possunt dici primo modo, ut concurrunt ad constitutionem totius mundi; et etiam caelum[9] appellatur elementum, hac ratione sumptum, ex Aristotele: secundo modo, ut quando elementum transmutatur in aliud: in tertio etiam modo, ut ad compositionem

  1. 2. Symplicio
  2. 3. prima
  3. 7. proprissime
  4. 6. ipsa materia
  5. 8. ignem
  6. 13. Thimeo
  7. 27. corrumptivam
  8. 31. oximel
  9. 33. celum