quaerere, utrum habeat terminos extrinsecos vel intrinsecos. 2o: quia, cum, ut dicam, viventia debeant habere terminos suos, et natura in illorum generatione non tendat in incertum et indeterminatum, in introductione formae illorum oportet illis assignare aliquem terminum certum; cuiusmodi est solus affirmativus et intrinsecus: nam extrinsecus, cum consistat in negatione, quae est maxime indeterminata, non potest esse certus et determinatus.
Nota, 4o: de rebus naturalibus dupliciter possumus quaerere, utrum habeant terminum: primo, simpliciter et absolute, utrum detur aliqua res omnium maxima et aliqua omnium minima; et sic certum est, de facto, dari caelum ultimum, quod, cum in se contineat omnia, rerum etiam omnium maximum erit; certum est etiam dari aliquam aliam rem tam parvam, ut ea, de facto, nulla detur minor, licet forte alia ei sit aequalis. Ratio utriusque est quia, si semper daretur aliquid maius et maius, vel minus et minus, procederetur in infinitum. De hoc autem primo modo termini simpliciter, cum non faciat ad praesentem quaestionem, nihil amplius dicendum erit. 2o, igitur, potest quaeri de termino rei naturalis prout ea est in tali specie entis; idest, utrum res, ut est in tali specie, habeat terminum magnitudinis et parvitatis: et hoc dupliciter. Primo: secundum se, sine ordine ad aliud; idest, utrum talis res, prout est in tali specie, ex se requirat terminum aliquem sub quo possit conservari. 2o: in comparatione ad alia eiusdem speciei; idest, utrum detur in aliqua specie, sive ea sit infima sive subalterna, aliquid individuum maximum vel minimum omnium eiusdem speciei. Nostra autem quaestio est tantum de primo modo. De secundo, vero, solum est advertendum: primo, si detur aliquid individuum in una specie maximum omnium, ita ut illo non detur maius nec etiam illi aequale, tale individuum dicetur habere terminum positivum magnitudinis; quia positive est maius omnibus individuis eiusdem speciei. Sic etiam, si daretur minimum omnium, quo nullum aliud posset dari[1] minus vel ei aequale, diceretur habere terminum positivum parvitatis. Si vero in eadem specie daretur aliquid individuum, quo quidem nullum esset maius, haberet tamen aliquid aequale; vel quo nullum minus, aliquid tamen aequale daretur; tunc diceretur habere terminum magnitudinis vel parvitatis negativum, quia nullum maius vel minus illo: po–
- ↑ 31. dare —