Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina emendata est
143
iuvenilia.

 Nota, 5o: additio vel detractio quantitatis, vel reperitur in viventibus et dicitur augumentatio et diminutio; et haec est propria viventium, quae fit ab anima vi caloris naturalis: vel reperitur in non viventibus; et haec fit tripliciter. Primo: intrinsece, per rarefactionem et condensationem; quo modo aqua calefacta rarefit et fit maior, vel aër condensatur et fit minor, et sic de caeteris. 2o: extrinsece, per solam appositionem; ut si terrae adiungas terram, etc. 3o: per generationem, ut si igni addatur lignum; ex hoc enim generabitur novus ignis, qui, priori iunctus, eum auget. Nostra igitur quaestio erit de terminis magnitudinis et parvitatis, sive in viventibus sive in aliis, sive fiat additio et diminutio primo vel secundo vel tertio modo.

Nota, 6o[1], dupliciter non posse quaerere, utrum res naturales habeant terminum magnitudinis et parvitatis: primo, secundum se, sine ordine ad ullum extrinsecum, quale esset ambiens vel contrarium; 2o, in ordine ad aliquod extrinsecum ambiens vel contrarium. Hoc secundo modo certum est, in elemento, verbigratia, dari maximum; quia, ratione ambientis caeli impedientis, non potest ulterius crescere[2]: et sic etiam datur minimum; nam, si dividatur ignis, tandem devenietur ad aliquem ignem ita parvum, qui, ratione contrarii ambientis, non poterit amplius conservari. Nostra autem quaestio est de primo modo, hoc est seclusis omnibus extrinsecis. Unde, quando dicitur, Elementum vel quodlibet aliud potest augeri in infinitum, intelligitur, quantum est ex se, si materia posset in infinitum crescere: tunc enim illi, secundum se et ratione formae, non repugnaret crescere; quamvis ab extrinseco, quia materia de se est finita, non possit in infinitum augeri.

Nota, 7o: vel loquimur de maximo et minimo partis inexistentis in suo toto: et hac ratione certum est non dari minimum, quia, assignata quacunque parte in toto, possumus in eodem minorem assignare; quia quaelibet erit quanta et divisibilis in infinitum, et in ea, si sit homogenea, conservatur tota ratio formae. De maximo, vero, eadem est ratio, quae de toto. Vel loquimur de maximo et minimo partis per se subsistentis extra totum: et sic quaerimus, an debeat dari minimus, verbigratia, ignis, per se subsistens, separatus ab aliis; adeo ut, si divideretur, tandem deveniretur ad illum ignem, quo nullus minor per se subsistere posset, seclusis extrinsecis.

  1. 12. Nota 2o
  2. 17-18. cresciere
I.
17