test, potentia absoluta, quaecunque creata augere et minuere semper et semper. Et quidem de viventibus probatur: nam requirunt quantitatem, ut aliquid extrinsecum, suae operationi et conservationi; at Deus potest supplere concursum cuiuscunque causae extrinsecae; ergo [etc.]. De qualitatibus vero Scotus et Durandus in 3o distinctione 13, Richardus[1] et Aegidius in p.o distinctione 17, Henricus[1] quodl. 5 q.e 22, Caietanus 3a parte q. 7 et q. 10 art. 4, et 2a 2ae q. 24 art. 7, loquentes de qualitate gratiae, negant, qualitatem posse augeri in infinitum intensive; quia, cum aliae[2] qualitates a gratia sint creatae et limitatae[3], proprietates essentiae debent habere certum terminum, licet intrinsecum, in intensione. At vero Capreolus in 3o distint. 13 q. p.a et p.o dist. 17 q. 4, Almainus et Gregorius ibidem, Occam ibidem et in 3o distinctione 13 q. 7, Sotus p.o Phys. q. 4 art. 2o, ubi ostendit hanc esse sententiam D. Thomae in De veritate q. 29 art. 3; quod si, 13 part. q. 7 art. 12, videtur dicere contrarium, debet intelligi de lege ordinaria; dicunt: licet qualitas de se habeat certum terminum in intensione, tamen de potentia absoluta potest augeri. Et potest assignari haec ratio: quia qualitates non sunt ita intrinsece[4] instrumenta formarum, ut essentialiter includant latitudinem debitam formae. Ad hanc sententiam accedunt Bonaventura et Cartarius[5]. Equidem dico, primo, nullam qualitatem ex se, abstrahendo ab ordine ad subiectum vel agens, habere certum terminum in intensione; modo non tendat in infinitum simpliciter, quia forte repugnat naturae creatae, sed in infinitum syncategorematice[6]. Quare dico, 2o, eandem qualitatem, sic consideratam, posse per Dei potentiam semper magis et magis augeri vel minui, sine termino. Ratio est: quia qualitas, ut qualitas, ex se, abstrahendo a subiecto, non vendicat sibi certum terminum. Adde etiam, quod sententia Capreoli est valde probabilis[7]. Obiicies, primo: intensio est perfectio quaedam seu modus intrinsecus essentiae; non quidem quod sit essentialis[8], sed quod intime perficiat essentiam; in quo differt ab extensione, quae extrinsece tantum perficit qualitatem: sed essentia qualitatis est finita; ergo, et intensio. Confirmatur: caeteri omnes modi intrinseci, qui consecuntur essentiam determinatam, sunt limitati; ergo idem dicendum est de intensione. Respondent, primo, Nominales negando consequentiam: et af–
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/149
Appearance