Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina emendata est
153
iuvenilia.

corrumpere, corrumpet prius partem viciniorem; ergo remotior remanebit; ergo illa prima non erat minima. 4o: non est ratio cur tribuatur minimum elementis; ergo [etc.]. Probatur antecedens: non enim ob mixtionem, quia, quo magis dividitur, eo melius fit mixtio; nec ob operationem quae fit per primas qualitates, quia hae ad suam operationem non requirunt determinatam quantitatem; neque ratione suae potentiae augumentativae, quia augumentum fit ab extrinseco per additionem: ergo [etc.]. Et hae rationes probant, non dari minimum. Multo autem facilius probatur, non dari maximum; praesertim cum a nullo negetur, praeter quam a Caietano p.a parte q. 7 art. 3. Aristoteles enim, 2o De anima 41, ait, ignem posse augeri in infinitum. Et patet: nam, si maximo apponatur stuppa, certe augebitur; nam dicere, stuppam non combustum iri, vel, si combureretur, necessario tantumdem ignis verteretur in aërem, id ridiculum plane videtur. Et haec de substantiis: nunc de qualitatibus. Dico, 8o: licet, ut dixi conclusione prima, qualitati, ut sic, non repugnat per Dei potentiam posse semper magis et magis intendi, ita ut nullum habeat terminum magnitudinis, tamen, indirecte, naturaliter, habet maximum in intensione[1]. Probatur: quia naturaliter debent fieri a formis, quae non habent potentiam producendi quantamcunque qualitatem, sed determinatam, verbigratia calorem ut 8; ergo indirecte, ratione agentis, habent terminum quemdam ratione magnitudinis. Qui quidem non est aliquis ultimus gradus diversae naturae a caeteris, sed est tota illa determinata intensio quam potest forma producere, et non maiorem: verbigratia, totus calor ut 8 est maximus terminus caloris, idest minimum quod non.

Dico, 9o: in intensione qualitatis naturaliter non datur minimum. Nam formae producentes qualitatem non habent aliquam determinationem, ut tantam producant et non minorem: quin potius, cum producant successive, ratione contrarii non potest dari minima producta, sed, quacunque assignata, potest assignari minor; ut in tempore et in motu. Obiicies, primo: aliqua qualitas in lumen producitur in instanti, per primum sui esse; ergo habet terminum; ergo idem erit dicendum de aliis. Respondeo, primo: nos loquimur de qualitatibus quae habent resistentiam. Hae enim, cum acquirantur per motum continuum, non possunt habere primam partem minimam acquisitam;

  1. . intensionem