Ad tertium respondeo: si ea propositio facit hunc sensum, ut omnia accidentia et omnes conditiones in quacunque re naturali ex natura illius rei sint determinata, omnino ea proposito est falsa. Nam materia est res naturalis; et tamen est indeterminata: idemque de elementis. Et confirmatur: nam, fere secundum omnes, homogenea, ut elementa, non habent maximum terminum magnitudinis determinatum. Si vero sensus sit, Id quod naturaliter convenit rei, eodem determinato modo semper illi convenit; sic est vera. Nam, cum non mutetur natura, quod semel facit, semper facit. Propterea, cum elementa ex sua natura habeant quantitatem indeterminatam, semper habebunt indeterminatam.
Ad quartum respondeo, scissa corrumpi ex vi ambientis; attrita vero, vel quia rarescunt vel quia scinduntur: nos autem[1] loquimur de elementis secundum propriam naturam, secundum quam in quantulacunque quantitate possunt subsistere et operari.
Ad quintum respondeo, negando sequi, si non datur minimum non dari minimum sensibile. Nam ad percipiendam rem minorem requiritur maior potentia: quamvis ergo, si dividamus ignem, remanebit ex sua natura etiam lucidum, non poterit tamen ab ullo sensu percipi; quia nullus est sensus adeo intensus, ut possit percipere illud obiectum.
SECUNDA DISPUTATIO.
De primis qualitatibus.
Quaestio prima.
De numero primarum qualitatum.
Nota, primo, Aristotelem, a t. 7 et deinceps, ut investigaret numerum primarum qualitatum, usum fuisse hac methodo[2]. Elementa, inquit, cum sint corpora prima, debent constitui per primas qualitates: sed elementa non sunt corpora quaecunque, sed sensibilia: quare per primas qualitates solum sensibiles debent constitui. Porro, omnium qualitatum sensibilium primae sunt illae quae sunt tangibiles; quia