Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est
161
iuvenilia.

calor autem et frigus intensissime et citissime. Nam vestis madida, sub sole vel flante borea, citissime exiccatur, quae, super marmor siccissimum, vix aliquando exiccabitur: item calor, liquefaciendo, statim humefacit metallum, quod tamen, etiam si diutissime in aqua maneat, vix aliquantulum humefiet. Hinc fit, primo, ut humefactio et exiccatio quae fit in mixtione, cum debeant intensissime et citissime fieri, maxime fiant a calore et frigore; ab humore autem et siccitate, non nisi parum, et ut iuvantur a calore, ut infra dicam cum Alberto. Patet etiam, 2o, cur Aristoteles, 4 Meteororum in initio, humefactionem et exiccationem calori tribuat et frigori: tum quia citius et intensius fiunt a calore et frigore quam a siccitate et ab humiditate, et ab his non nisi iuvante calore; tum quia, cum in illo libro agat de mixtis, de ea solum exiccatione et humefactione agit quae contingit in mixtione, ubi fere fit solum a calore et frigore.

Nota, 6o, ut explicetur quid sibi velit Aristoteles quando dicit duas esse qualitates passivas, intelligi pati pro corrumpi: quod alii dicunt, terminative pati: nam subiectum dicitur subiective pati, quod tamen non corrumpitur. Marsilius, in 2o De generatione, ait, idcirco calorem et frigus dici activas qualitates, reliquas vero passivas, primo, quia actio illarum est notissima sensui, illa vero ignotissima[1]: 2o, quia illae[2] maxime agunt et minime resistunt; contra vero, hae. Sed hoc secundum non placet; quia resistere non est pati, sed non pati: deinde etiam falsum est id quod asserit de activitate et resistentia qualitatum, ut patebit quaestione sequenti. Quare ego assigno has causas illorum dictorum Aristotelis. Prima est: iccirco illae dicuntur activae[3] et hae passivae[4], quia illae[2] validissime agunt, ita ut, si hae cum illis conferantur, vix agere videantur. 2a: quia calor et frigus faciunt effectus humoris et siccitatis citius et intensius, quam humor et siccitas. 3a est quam reddit Philoponus 2o De generatione in t. 8, D. Thomas, Averroes in initio 4 Meteororum, et Pomponatius ibidem dub.e 3, et Albertus ibidem tract. p.o cap. 2o: nimirum, Aristotelem illud dixisse non simpliciter, sed in ordine ad mixtionem, in qua calor et frigus potissimum agunt, humor et siccitas potissimum patiuntur; licet etiam illae aliquantulum patiantur et hae agant, ut recte notavit Albertus et Buccaferrus. Qui tamen addunt, humorem et siccitatem non agere nisi iuvantibus aliis duabus et praecipue calore: nam humor, verbi–

  1. 20. illarum et notissimaillamignotissimam
  2. 2.0 2.1 21, 26. ille
  3. 25. active
  4. 26. passive
I.
20