Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
16
iuvenilia

[Nota marginalis:3a opinio.]Iamblicus et magis Syrianus constituunt obiectum horum librorum caelum, de quo volunt Aristotele primo et per se egisse; consecutive autem, elementa: nam non egit de elementis, nisi quia vel conducunt ad cognitionem caeli, vel quia pendent a caelo.

[Nota marginalis:4a opinio.]Albertus Magnus ponit obiectum corpus mobile ad ubi. Ratio illius haec est: quia obiectum totius Physicae est corpus mobile in communi; horum ergo quatuor librorum, qui sunt una pars Physicae, obiectum debet esse prima species corporis mobilis, quod est corpus mobile ad ubi.

[Nota marginalis:5a opinio.]Simplicius, in prooemio[1] horum librorum, sentit obiectum esse corpus simplex, compraehendens[2] caelum et quatuor elementa. Fundamentum illius est: quia. Aristoteles in 8 libris Physicorum[3] egit de principiis et proprietatibus rerum naturalium; ergo in his libris, qui immediate illos consecuntur, debuit agere de prima specie corporis naturalis, quae est corpus simplex.

[Nota marginalis:6a opinio.]Niphus[4] , ut quatuor has sententias inter se concordet, ponit obiectum aggregationis, cum Alexandro, universum; obiectum praedicationis, cum Alberto, corpus mobile ad ubi; obiectum attributionis, corpus simplex, cum Simplicio; obiectum principalitatis, caelum, cum Iamblico et Syriano.

[Nota marginalis:P.a conclusio.]Equidem dico, primo, universum non esse obiectum horum librorum. Conclusio est Aristotelis, in 3o De caelo in initio, et in p.o Meteororuni c. p.o; quibus in locis, explicans quae superius dixerat, nullam fecit mentionem universi. Et patet ratione. Quia vel universum accipitur pro ente communissime sumpto, complectente sub se tam corporea quam corporis expertia; et hoc modo universum non est considerationis physicae, sed spectat vel ad peritum vel ad metaphysicum aliquo modo, quatenus contemplatur ens in communi. Confirmatur: quia alias, si universum esset obiectum, sequeretur[5] nullam connexionem hos libros habere cum superioribus; quia universum, ut sic, non est species neque pars obiecti physici. Vel, 2o, universum accipitur pro toto quodam continente varias et pugnantes inter se naturas: et hoc modo, cum non possit esse obiectum alicuius scientiae (est enim aggregatum per accidens), a fortiori non poterit esse obiectum alicuius partis. Vel, 3o, universum accipitur pro toto quodam integrato ex pluribus

  1. 9. proemio
  2. 10. compraendens
  3. 11, 26, 30. Phisicorum, phisicae, phisici. Ma altre volte, correttamente, phys....: e così, senza più notarlo, uniformeremo. —
  4. 15. Nifus
  5. 28. sequaeretur