Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
iuvenilia

docente, ex Aristotele, hoc differre analogum ab univoco : quod univocum debet prius tractari in communi, cum dicat «unam naturam ab inferioribus distinctam»; non autem analogum, quod immediate dicit «sua inferiora».

[Nota marginalis:Obiectio 4a.] Obiicitur, 4o, in his libris non solum considerari corpora simplicia secundum se et secundum qualitates motivas, sed etiam secundum activas et secundum quod sunt principia mixtorum: tum quia caelum in 2o libro non solum consideratur secundum vim motricem, sed etiam ut est principium ad haec inferiora concurrens per suam actionem; tum quia in 3o et 4o De caelo agitur de elementis non solum secundum qualitates motivas, sed etiam secundum alterativas. Neque id mirum est: cum elementa suapte natura sint ordinata ad generationem mixtorum; ac proinde, ubi considerantur secundum se, debent etiam considerari in ordine ad mixta.

[Nota marginalis:Obiectio 5a] Obiicitur, 5o, authoritas Aristotelis, in p.o Caeli t. 4o pollicentis se tractaturum de universo, et in 3o Caeli t. p.o appellantis caelum elementum, non quidem alterationis, sed compositionis, ac proinde innuentis se egisse de caelo quatenus, simul cum aliis elementis, componit universum. Adde, cum[1] illud sit obiectum adaequatum alicuius scientiae cuius partes et proprietates in illa considerantur, et in his libris partes et proprietates universi considerentur, universum esse obiectum. Quod autem partes et proprietates universi in his libris considerentur, patet: nam in illis, primo, ostenditur, mundum esse perfectum, p.o Caeli in principio; esse finitum, a t. 38 usque ad 77; esse unum et non posse esse plures, a 76 usque ad 101; a 101 usque ad finem, esse sempiternum.

[Nota marginalis:Ad p.am obiectionem. Respondeo p.o] Ad primam obiectionem respondent aliqui, subiectum totalis scientiae non posse demonstrari esse; at vero partiale, si sit ignotum, posse, modo non desit medium non aliunde quam ab ipsa scientia desumptum, praesertim si ab illo non pendeat ratio formalis totalis obiecti: unde, quia caelum et elementa poterant esse ignota, et dabatur medium physicum [Nota marginalis: r.o 2o.] ad ea demonstranda, ideo etc. Melius dici potest, Aristotelem in p.o Caeli non demonstrare caelum esse, quia hoc notum erat, per se, sed secundum quid; idest esse naturae distinctae[2] ab aliis elementis: sicut etiam 3o Caeli, a t. 31 usque ad 37, non demonstrat elementa simpliciter esse, sed qualia sint; hoc est resolubilia in mixta et non

  1. 19. Adde quod cum — adequatum —
  2. 34. dixtinctae —