Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
21
iuvenilia

Physicorum, cum in illis agatur de principiis tam rerum corruptibilium quam incorruptibilium, non possunt spectare nisi ad metaphysicum; ac proinde etc.. [Nota marginalis:2o opinio.]Recentiores quidam arbitrantur, hoc opus inserendum esse libris de animalibus: tum quia Aristoteles, 2o Caeli t. 7, agens de positionibus caeli, dicit se de illis copiose disputasse in his, quae circa animalium motus; tum quia, paulo infra, docet caelum esse animatum. [Nota marginalis:3o opinio.]Simplicius et Albertus Magnus, quos cum omnibus et nos sequimur, tenent, hos libros sequi 8 Physicorum, et secundam philosophiae naturalis partem constituere. [Nota marginalis:Conclusio probatur p.o]Probatur hoc, primo: quia in lib. Physicorum actum fuit de principiis et proprietatibus corporis naturalis in communi; ergo immediate post, debuit agi de prima specie corporis naturalis, quod est corpus simplex. Nam priora, secundum naturam, debent praecedere posteriora: sed mixta, de quibus agitur in lib. Meteororum, sunt posteriora elementis, cum sint ex illis composita: ergo in hoc opere iure actum est de corpore simplici. Hoc idem probatur ex Aristotele, qui in prooemio[1] Meteororum haec scripsit: De primis quidem igitur causis naturae, et de omni naturali motu, adhuc autem et de astris dispositis secundum superiorem lationem, et de elementis corporalibus, quot et qualia, et de transmutatione invicem et de generatione et corruptione corporum, dictum est prius. [Nota marginalis:Probatur 2o.]2o: quia Aristoteles in 8o Physicorum egit de primo motore; ergo debuit immediate post agere de primo mobili et prima circulatione, quae explicantur in his libris. Quae ratio non solum probat, hos libros subsequi 8 Physicorum, sed etiam duos priores praecedere duos alios subsequentes. Quamvis hoc idem hoc etiam ratione possit confirmari: caelum est simplicius et nobilius elementis; ergo etc. [Nota marginalis:Ad p.um argumentum p.ae opinionis]Ad primum primae opinionis respondeo, cum Simplicio, Aristotelem fecisse huiusmodi prooemium[1], ut hos libros cum 8 Physicorum connecteret, et quia aggrediebatur primam corporis naturalis speciem explicandam. [Nota marginalis:Ad 2um.]Ad secundum, patet ex Physicis. [Nota marginalis:Ad p.um 2ae opinionis.]Ad primum secundae opinionis respondeo, quod pari ratione sequerentur, libros Perihermenias[2] adnectendos esse libris De anima; quia in illis dicit Aristoteles, se multa egisse de vocibus, ut sunt similitudines rerum, in libris De anima. [Nota marginalis:Ad 2um]Ad secundum, patebit ex dicendis.

Circa inscriptionem, secundum Alexandrum, Simplicium et Graecos, hi libri inscribuntur De caelo, a parte nobiliori: secundum Albertum Magnum, D. Thomam et Latinos, inscribuntur De caelo et mundo.

  1. 1.0 1.1 16, 27. proemio, proemium –
  2. 31. Periermenias –