Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est
23
iuvenilia

morum concursu et vacuo intercepto, ut Democritus[1] et Leucippus; alii demum, qui animam principium motus effecerunt, motu ipso animae. 4o in hoc, quod nonnulli putarunt ita fuisse factum, ut corrumpi debeat more aliarum rerum et nunquam redire; nonnulli, ita corrumpi ut debeat redire[2]: lege Simplicium in 8 Phys. t. 3, et Aristotelem p.o Caeli 102.

[Nota marginalis:2a opinio. P.a opinio circa Platonem.]De Platone, quid senserit dubium est inter philosophos. Taurus in Timaeo[3] Platonis, Porphyrius[4], Proclus, Plotinus, Alcinous et Simplicius, 8 Phys. t. 3o et 10o, putarunt, ex Platone, mundum esse sempiternum. [Nota marginalis:Obiectio.]Quod si illis obiiciatur authoritas[5] Platonis, in Timaeo[3] conceptis verbis docentis mundum fuisse genitum, [Nota marginalis:Responsio.]respondent genitum vario modo usurpari a Platone; ibi autem pro illo quod constat ex pluribus partibus componentibus. [Nota marginalis:2a opinio circa Platonem.]E contra vero plerique alii doctissimi viri arbitrantur, Platonem existimasse mundum fuisse factum in tempore, ex materia quae antea movebatur motu quodam inordinato; et suapte quidem natura corruptibilem esse, Dei tamen voluntate nunquam corruptum iri. Hanc fuisse Platonis sententiam, docet Aristoteles 8o Physicorum t. 10 et alibi, Alexander, referente Philopono in solutione i argumenti Procli, Theophrastus, Themistius[6], et omnes fere interpretes Aristotelis, Plutarchus, Cicero, Diogenes Laertius, Atticus, Seleucus, Pleto[7] platonicus; quos secuntur D. Basilius in suo Hexamero, Iustinus martyr[8], Clemens Alexandrinus, Eusebius Caesariensis, Theophilactus[9], D. Augustinus, et omnes scholastici[10].

[Nota marginalis:3a opinio.]De Aristotele, certum est illum mordicus defendisse, mundum et ab omni aeternitate extitisse, et nunquam interiturum esse: et hocce probasse in 8 Physicorum existimavit, dum motum esse sempiternum probare conatus est, et omne quod genitum[11] est esse corruptibile, p.o Caeli c. ultimo, cum tamen ipse mundum nunquam interiturum saepe dixerit. Adde quod si mundus factus esset, ex aliquo subiecto fuisset factus, et non ex nihilo, cum apud Aristotelem non detur creatio. His etiam consentit authoritas omnium philosophorum et theologorum[12] citantium Aristotelem in hanc sententiam.

[Nota marginalis:Obiectio.]Obiiciunt tamen aliqui Aristotelem, in p.o Top. C. 9 dicentem problema esse, mundum esse ab aeterno. Sed respondetur, p.o Aristo-

  1. 1. Democritus Eleucip:
  2. 5. redire, aliqui ita fuisse factum ut debeat corrumpi et nunquam redire: lege
  3. 3.0 3.1 8, 10. Timeo —
  4. 8. Porfirius
  5. 10. autoē:
  6. 19. Teofrastus, Temistius
  7. 20. Apicus, Seleus, Fleto — (cfr. 63, 22)
  8. 21. martir
  9. 22. cesariensis. Theophilatus
  10. 23. scolastici
  11. 27. genitus
  12. 31. teologorum
I.
2