Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/265

E Wikisource
Haec pagina emendata est
262
de motu.

moveatur in quo gravius erit, quam in alio in quo minus grave; citius vero in medio illo ascendat in quo levius fuerit, quam in alio in quo minus leve.[1] Quare manifestum est, quod, si invenerimus in quibus mediis idem mobile gravius extiterit, inventa erunt media in quibus citius descendet; quod si, rursus, demonstremus, quantum idem mobile gravius sit in hoc medio quam in illo, erit, rursus, demonstratum, quanto citius in hoc quam in illo deorsum movebitur: et, converso modo de levi perscrutantes, cum invenerimus in quonam medio idem mobile levius erit, inventum erit medium in quo citius ascendet mobile; quod si comperiamus quanto in hoc, quam in illo medio, idem mobile sit levius, erit iam compertum quanto citius in hoc, quam illo medio, ascendat mobile. Verum, ut haec omnia in quolibet particulari motu exactius depraehendi valeant, primum quidem de illis motibus discurrentes qui a diversis mobilibus in eodem medio fiunt, ostendemus quam proportionem servent inter se eorum motus, quo ad tarditatem et celeritatem; deinde, de motibus qui ab eodem mobili in diversis mediis fiunt inquirentes, demonstrabimus similiter quam in huiusmodi motibus proportionem servent.




Caput . . . .

in quo demonstratur, diversa mobilia in eodem medio mota aliam servare proportionem ab ea, quae illis ab Aristotele est tributa.

Ut igitur ea quae sunt pertractanda facilius absolvantur, considerandum est, primum, diversitatem inter duo mobilia dupliciter posse contingere: vel enim sunt eiusdem speciei, ut, verbigratia, ambo plumbea aut ferrea; differunt autem in mole: vel sunt diversae speciei, ut ferreum unum, ligneum alterum; differunt autem inter se aut mole et gravitate, aut gravitate et non mole, aut mole et non gravitate.[2] De illis mobilibus quae sunt eiusdem speciei dixit Aristoteles, illud

13. motu distinctius exactius – 21. tribuita


  1. Qui seguono, cancellate di pugno di Galileo, le parole seguenti: «Haec cum universaliter inspecta sint, merito videndum restat particulariter».
  2. Da prima aveva detto invece, e poi cancellò: «Ut igitur ea quae sunt pertractanda facilius absolvantur, considerandum est, primum, mobilia trifariam inter se diversa esse: vel enim, primo, differunt inter se mole et gravitate; vel mole tantum, gravitate vero minime; vel gravitate quidem, non autem mole».