moveatur, compositum ex utrisque tardius quidem moveri quam pars illa quae altera velocius movebatur, citius vero quam reliqua pars quae, sola, altera tardius ferebatur: [1] ut, exempli gratia, si intelligamus duo mobilia, ut cerae frustrum et vessicam inflatam, quae ex profondo aquae sursum ambo ferantur, tardius tamen cera quam vessica, petimus ut concedatur, quod si ambo componantur, compositum tardius ascensurum esse quam vessica sola, citius vero quam cera sola. Quod quidem apertissimum est: cui enim dubium est, quod tarditas cerae minuetur a velocitate vessicae, et, rursus, velocitas vessicae a tarditate cerae retardabitur, et fiet motus quidam medius inter tarditatem cerae et velocitatem vessicae? Similiterque, si duo mobilia, rursus, descendant, quorum alterum altero tardius feratur, ut, verbigratia, si alterum sit lignum, alterum vessica, quae in aëre descendant, et citius quidem lignum quam vessica, hoc supponimus: si componantur, compositum tardius quidem descensurum quam lignum solum, citius vero quam sola vessica. Manifestum est enim quod celeritas ligni a tarditate vessicae tardabitur, tarditas vero vessicae a velocitate ligni accelerabitur; et fiet similiter motus quidam medius inter tarditatem vessicae et celeritatem ligni. Hoc supposito, sic arguo: probando, mobilia eiusdem speciei, mole inaequalia, eadem ferri cum celeritate.[2] Sint duo mobilia eiusdem speciei, a quidem maius, b vero minus; et, si fieri potest per adversarium, a citius moveatur quam b. Sunt igitur duo mobilia, quorum alterum citius movetur; ergo, ex suppositione, compositum ex utrisque tardius movebitur ea parte quae, sola, altera citius movebatur. Si ergo a, b componantur, compositum tardius movebitur quam a solum: sed compositum ex a et b maius est quam a solum: ergo, contra adversarios, maius mobile tardius movebitur quam minus; quod quidem esset inconveniens. Quid ergo clarius exquirimus de falsitate opinionis Aristotelis? Sed,
11. velocitate –
- ↑ Le parole da «scilicet» (pag. 264, lin. 35) a «tardius ferebatur» sono sottolineate nell'autografo. Hanno poi nel margine la seguente postilla: «Et hoc idem supponit Aristoteles, in solutione 24 Quaestionis mechanicae [il ms.: Questionis mecanicae]».
- ↑ Postilla marginale: «Nec rideat, quaeso, Themistius [il ms. Temistius], super t. 74, 4 Physicorum, dicens: Si, verbigratia, interrogetur qui ancoras iacit, cur, in eadem altitudine maris, citius descendat quae fuerit 10 ponderis quam quae 3, non ridendo respondebit, Digna certe quaestio de qua ad Apollinem referatur, cur decem pondo sit gravius quam 3!»