Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/270

E Wikisource
Haec pagina emendata est
267
de motu.

mobile (demonstratum est enim, mobilia eiusdem generis, quamvis mole differant, eadem velocitate moveri): et similiter, si mobilia differant mole et gravitate, sumpta, ex maiori, parte quae aequetur mobili minori, habebimus rursus duo mobilia quae different gravitate et non mole; et eandem proportionem servabit in motu pars illa cum altero mobili, quam totum etiam mobile alterum integrum (eadem enim, rursus, cum celeritate mobilium eiusdem speciei movetur pars et totum). Patet igitur quomodo, data proportione motuum eorum mobilium quae differunt tantum gravitate et non mole, dentur etiam proportiones eorum, quae quo vis alio modo differant. Ut[1] igitur proportionem hanc inveniamus et, contra Aristotelis sententiam, ostendamus, nullo pacto mobilia, etiam si diversae speciei, proportionem suarum gravitatum servare, ea demonstrabimus ex quibus non solum huius quaestionis, verum etiam et quaestionis de proportione motuum eiusdem mobilis in diversis mediis, exitus pendet; et utramque quaestionem simul examinabimus.

Quare ad proportionem eiusdem mobilis in diversis mediis exqui-

3. parte aut aequabitur in gravitate cum quae – 14. huius questioniset questioni – 15. utramquae


  1. Ciò che segue, fino a «examinabimus», è sostituito marginalmente al più lungo brano che riproduciamo qui appresso e che nell'autografo trovasi cancellato: «Ut igitur hanc proportionem inveniamus, deveniendum est ad causam celeritatis et tarditatis motus: et quo validior erit causa, eo etiam validior erit effectus; ita ut a maiori gravitate maior motus, hoc est velocior, proveniat, a minori vero tardior. Dicimus, mobilia eam inter se in motibus proportionem servare, quam habent eorum gravitates; dum in eo medio ponderentur, in quo fieri debet motus. Hoc enim est animadvertendum: ne forte quis globos duos in aëre ponderaret, ferreum unum, alterum ligneum, et inveniret ferreum decies graviorem [il ms.: gravius] ligneo; deinde ambos in aquam [in aqua] demitteret, et ferreus [ferreum] descenderet, ligneus [ligneum] vero minime; et, consequenter, ferrum nullam in motu cum ligno proportionem servaret. Oportet igitur mobilia in eo medio ponderari, in quo fieri debet motus: duo enim gravia in diversis mediis non eandem in gravitate servant proportionem. Sed hic maxima insurgit difficultas: videmus enim experientia, duorum globorum mole aequalium, quorum alter altero duplo sit gravior [gravius], ex turri demissorum, graviorem [gravior] non duplo citius terram pertingere; quin imo etiam levior in principio motus praeibit graviorem [gravius], eoque velocius per aliquod spacium fertur. Haec [Hae] quidem instantia; maxima quidem: quae, quia ex quibusdam nondum explicatis pendet, eo reservabitur, ubi causa reddetur de augmento celeritatis motus naturalis: ubi demonstrabitur, per accidens esse quod motus naturalis tardior sit in principio; ex quo per accidens etiam esse constabit, mobile duplo gravius non duplo citius descendere ex turri; et causa etiam deinde explicabitur cur levius mobile citius, in principio motus, feratur quam gravius. Satis igitur pro nunc dictum sit de proportione motuum [motuum eiusdem: cancellato eiusdem] diversorum mobilium in eodem medio».