Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/272

E Wikisource
Haec pagina emendata est
269
de motu.

per adversarium, tanto minor quanto celeritas in ipso medio c minor est celeritate in medio b: posita autem est celeritas in medio b octupla celeritatis in medio c: ergo subtilitas etiam medii b erit octupla subtilitatis medii c: quare subtilitas ipsius c erit 2. Movetur ergo mobile o cum celeritate 1 in subtilitate medii c, quae est 2: positum autem est non moveri in subtilitate medii a, quae est 4: ergo mobile o non movebitur in maiori subtilitate, cum tamen in minori moveatur: quod est absurdissimum. Patet igitur, motuum velocitates non servare inter se subtilitatum mediorum proportiones. Sed, absque alia demonstratione, nonne quisque intueri potest falsitatem opinionis Aristotelis? Si enim motus servant mediorum proportionem, ergo et, conversim, media servabunt motuum proportionem: quia igitur lignum in aëre quidem descendit, in aqua vero minime, et, consequenter, motus in aëre ad motum in aqua nullam habet proportionem, ergo et raritas aëris ad raritatem aquae nullam habebit proportionem: quo quid absurdius? At ne quis forte sibi satis meo argumento respondisse videretur, si diceret, Quamvis lignum non moveatur deorsum in aqua, movetur tamen sursum, et quam proportionem habet motus sursum in aqua ad motum deorsum in aëre, hanc habet raritas aquae ad raritatem aëris; et ob id dextre Aristotelem salvasse existimaret; hoc quoque subterfugium auferemus: accipiendo, scilicet, corpus quod in aqua neque sursum ncque deorsum moveatur, ut esset, exempli gratia, ipsamet aqua, quae tamen satis velociter in aëre movetur.

Merito, igitur, posthabita Aristotelis sententia, inquiramus iam, quam servent proportionem motus ab eodem mobili in diversis mediis facti: et, prius quidem, de motu sursum ostendamus, solidas magnitudines aqua leviores, in aquam impulsas, ferri sursum tanta vi, quanto aqua, cuius moles aequetur moli demersae magnitudinis, ipsa magnitudine gravior erit. Sit itaque primus aquae status, antequam magnitudo in eam demittatur, secundum superficiem ab; et demittatur in eam, vi, solida magnitudo cd; et attollatur aqua usque ad superficiem ef: et quia aqua, quae attollitur, eb habet molem aequalem moli totius magnitudinis demersae, et magnitudo ponitur aqua levior, erit aquae eb gravitas maior gravitate cd. Intelligatur itaque pars aquae tb, cuius gravitas aequetur gravitati magnitudinis cd: demonstrandum itaque erit, magnitudinem cd

22. nequae deorsum