Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/278

E Wikisource
Haec pagina emendata est
275
de motu.

quod sphera plumbea fertur deorsum tanta vi, quanta requireretur ad illam sursum attrahendam: sed si sphera plumbea esset aquea, nulla vis esset necessaria ad illam sursum attrahendam, aut certe minima omnium virium: resistit ergo, ne sursum trahatur sphaera, tanta gravitas, quanta sphaera plumbea sphaeram aqueam sibi aequalem excedit. Sed eadem vi, qua sphaera plumbea resistit ne sursum trahatur, deorsum etiam fertur: ergo sphaera plumbea fertur deorsum tanta vi, quanta est gravitas qua excedit gravitatem sphaerae aqueae. Hoc autem idem licet in lancis ponderibus intueri. Si enim pondera aeque ponderantia fuerint, et alteri eorum aliquod grave imponatur, tunc id deorsum feretur; sed non secundum totam suam gravitatem, sed tantum ea gravitate qua alterum pondus excedit: quod idem est ac si dicamus, pondus hoc deorsum ferri tanta vi quanto aliud pondus est eo levius. Et pari ratione alterum pondus feretur sursum tanta vi, quanto alterum est eo gravius.

Ex his quae in hoc et superiori capite tradita sunt, colligitur universaliter, mobilia diversae speciei eandem in suorum motuum celeritatibus servare proportionem, quam habent inter se gravitates ipsorum mobilium, dum fuerint aequales mole; et hoc quidem non simpliciter, sed in eo medio ponderata in quo fieri debet motus. Ut, verbigratia, sint duo mobilia, mole aequalia, inaequalia gravitate, a, b; et gravitas a in aëre sit 8, gravitas vero b in aëre sit 6: istorum mobilium in aqua celeritates non servabunt, ut iam dictum est, proportionem quae est 8 ad 6. Si enim accipiamus molem aquae c, quae aequetur moli alterius mobilis, sit eius gravitas 4: celeritas ergo mobilis a erit ut 4, celeritas vero b erit ut 2; quae celeritates erunt inter se in dupla proportione, non autem in sesquitertia, ut sunt gravitates mobilium in aëre ponderatorum. Attamen eorundem mobilium in aqua gravitates quoque erunt in proportione dupla: gravitas enim a in aqua esset tantum 4. Quod sic patet. Si gravitas a in aëre esset 4, in aqua esset nulla. Esset enim tunc a aeque grave ac aqua, cum positum sit tantae molis aquae quanta est moles a, nempe c, in aëre gravitatem esse 4: gravitas autem c in aqua esset nulla; non enim aut sur-

2. sferaaquaea – 3. minimam – 4. risistit – 6. restit – 6-7. trahatur, eadem deorsum – 14. ratione et sic alterum – 17. diversae generis speciei – 28. sexquitertia – 30. in sexquialtera proportione – 33-34. gravitas