Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
iuvenilia

[Nota marginalis:[Conclusio 6a]]Dico, 6o, debuisse mundum a Deo in tempore procreari; tum ut ostenderetur illum a Deo pendere, Deum autem nullius rei indigum, perfectissimum, et infinitam virtutem habentem, in suisque operibus liberum, esse intelligeremus; tum etiam, ut mens humana ad Dei cultum, tanta eius bonitate liberalitate potestateque commota, magis excitaretur.

Quaerenti[1] autem quantum temporis ab orbe condito effluxerit, respondeo, et si Sixtus Senensis, in sua Bibliotheca[2], varias annorum supputationes ab orbe condito enumeret, hanc tamen, quam adferemus, probabilissimam esse et ab eruditis viris fere receptam. Ante annos quinquies mille septingentos octo et quadraginta conditus fuit orbis, ut colligitur ex Sacra Scriptura: nam ab Adamo ad diluvium usque intercesserunt mille sexcenti quinquaginta sex anni; a diluvio usque ad ortum Abrae, 322; ab ortu Abrae usque ad egressum Iudaeorum[3] ex Aegypto, 505; ab egressu Iudaeorum[3] ex Aegypto[4] usque ad aedificationem[4] templi Salomonis, 621; ab aedificatione[5] templi usque ad captivitatem[5] Sedechiae, anni 430; a captivitate usque ad eius solutionem[6] a Cyro[7], 70; a Cyro[7], qui coepit[8] regnare 54a Olympiade, usque ad ortum Christi[8], qui natus est 194a Olympiade[9], 560; anni ab ortu Christi usque ad excidium Hierosolymorum, 74; illinc usque ad praesens[10] tempus, 1510.




Quaestio tertia.

De unitate mundi et perfectione.

[Nota marginalis:Quaeritur p.o]Quaeritur primo, in hac difficultate, an sit demonstrabile unum tantum dari mundum, cum Aristoteles, p.o Caeli a t. 77, id se demonstrasse existimarit.

[Nota marginalis:Conclusio p.a]Dico, primo, unum tantum esse mundum. Probatur, primo, ex Platone: unum tantum est exemplar mundi; ergo [etc.]. 2o, ex Alberto in p.o Caeli tra. 3 c. 5 et 6; quia ex primo motore, qui est tantum unus et non potest multiplicari cum non sit materia, et ex locis mobilium quae sunt in mundo, id aperte colligitur. Adde, quod si essent plures mundi, non posset assignari ratio cur essent tot et non plures. 3o, ex D. Thoma in p.a parte qu.o 43 art. 3, ex ordine in rebus

  1. 6. Quaerentia
  2. 7. biblioteca
  3. 3.0 3.1 13, 14. iudeorum
  4. 4.0 4.1 14. egiptoedificationem
  5. 5.0 5.1 15. edificationecaptivitate
  6. 16. solutione
  7. 7.0 7.1 16, 17. Ciro
  8. 8.0 8.1 17. cepitChrysti
  9. 18. Olimpiade
  10. 19. presens