Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
29
iuvenilia.

nus esset pars integralis universi, unde non moveretur nisi ad illum locum in quo esset pars; et idem dico de aliis elementis. [Nota marginalis:3a. ratio.]Tertia est: quia, si accipiamus terram alterius mundi transferri ad centrum huius mundi, vel ille motus erit naturalis vel violentus: si primum, ergo non naturaliter quiescebat in centro alterius mundi, quod videtur absurdum; si secundum, ergo in centro huius mundi naturaliter quiescit, quod videtur repugnare rationi. [Nota marginalis:Solutio]Solvitur: quia quamdiu terra esset in alio mundo et transferretur ex illo centro, violenter moveretur; cum primum autem pervenisset ad hunc nostrum, naturaliter in illo moveretur. Alii respondent, quod si fuissent conditi plures mundi, unicuique elementorum fuisset determinatus motus in suo mundo. [Nota marginalis:Quaeres po.]Quaeres hic, an quos Deus potest efficere plures mundos, efficere possit huic omnino similes: nam D. Thomas, ubi supra, videtur negare, docens, in solutione ad 3, non esse possibilem aliam terram quam hanc mundi huius; quia, si esset possibilis, naturaliter ad centrum huius mundi ferretur ubicumque esset. [Nota marginalis:Resp.]Dicendum tamen est, D. Thomam intelligendum esse de potentia naturali vel de ordinaria, ut etiam ipse alibi et communis theologorum[1] consensus fatetur, docendo Deum posse efficere plures mundos huic omnino similes, cum per unius effectionem illius infinita potestas non exhauriatur[2], et quicquid facit sit optime factum[3]. [Nota marginalis:Quaeres 2o.]Quaeritur, 2o, an Deus potuerit addere aliquas species huic universo, vel efficere alios mundos habentes species perfectiores, essentialiter ab his quae sunt in hoc mundo distinctas. [Nota marginalis:P.a sententia.]Scotus, in 3o dist. 13 quo. prima, et Durandus, in p.o dist. 44 q. 2a, negant, sentientes perveniendum tandem esse ad aliquam creaturam finitam, qua nulla perfectior effici potuerit; imo asserit Durandus, probabilissimum esse Deum procreasse in hoc mundo omnes species possibiles, atque ita, consequenter, neque hunc mundum, neque alium, perfectiorem a Deo potuisse effici. [Nota marginalis:2a sententia.]Melius tamen D. Thomas, in p.a parte q. 21 art. 6, et alii fere omnes, sentiunt Deum posse efficere perfectiores in infinitum propter suam vim infinitam: ex quo etiam patet, cum Deus possit efficere plures mundos in infinitum, posse etiam illos efficere perfectiores in infinitum. [Nota marginalis:Quaeres 3o. P.a opinio.] Quaeritur, 3o, an Deus potuerit efficere creaturas in hoc mundo perfectiores quam effecit. Videtur non: quia id quod est optimum non potuit fieri melius; sed omnia optima sunt, quae a Deo facta sunt; ergo [etc.]. [Nota marginalis:Not. duplex perfectio. P.a conclusio.]Advertendum est, duplicem dari

  1. 18. teologorum
  2. 20. exauriatur
  3. 21. factus